Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

77 
XII. CRUDELITAS CHRISTIERNI 11 : i A JACOBO ZIEGLERO DESCRIPTA. 
reddebat oppugnationem. Tamen ducis et civium virtute expugnatum, in potestatem venit, atque urbs 
recepta fuit. Dux re bene gesta, confectoque ubique bello, dat militibus et sociis amplissimum donativum: 
adeoque liberalitas hæc insignis fuit, ut ad calones et remiges postremos perveniret. Cum reliquis etiam 
Germanise civitatibus vetera foedera renovat. Mare rursus aperit et securitatem facit omnibus navigandi. 
Ob quæ merita in omnes patria, concordibus omnium ordinum Sueciæ et Gothiæ suffragiis, invictum prin 
cipem Gostavum sibi regem legit. Pro cuius maiestate, ut ea incolumis diu maneat, vota hodie ad Deum 
faciunt, ut regi domi perpetua rerum tranquillitas, foris pax et victoria, vtroque statu salvus principatus 
sit, etiam rex in omni vita ita virtutibus omnibus præstet, ut maximorum principum exemplo et merito, 
felicissimus optimusque fausta acclamatione aeternum salutetur. 
Appendix. 
EX OLAI MAGNI ARCHIEPISCOPI UPSALIENSIS HISTORIA DE GENTIBUS SEPTENTRIONALIBUS EXCERPTUM. 
Quamquam Olaus excidio Holmiensi ipse interfuit *), tamen descriptionem ejus narrationi Ziegleri ut 
appendicem adjecimus, cum eundem fontem (sc. literas senatus Suecici, cfr. supra praefationem nostram num. 
XII) adhibuerit et illum brevius eodemque tempore plus verbotenus exscripserit, quare etiam minus novi 
affert. Neque Olaus narratione Ziegleri usus esse videtur, quamquam verisimile nobis apparet eam ili 1 
cognitam fuisse, quia Ziegleri Schondia et narratio de Kristierno una jam anno 1532 sunt editæ et 
Olaus Schondiam semel laudat (v. Historiam de Gent. Sept. lib. IY. cap. 19). 
Ex bis scriptis tertius scriptor, nescio quis, aliud opus composuit, quod inscriptum est ”Rerum 
gestarum narratio . . . quæ in Dania et Suecia ... ab anno 1510 usque ad annum 1520 . . . acciderunt. . . 
et coronationis brevis descriptio” et impressum apud S. Schardium : Scriptores rer. German. Edit. H. 
Giesæ 1673, in folio, Tom. II, pag. 84 — 87. Hoc enim compositum est 1) ex præfatione Ziegleri, 
2) ex illo exscripto ex Johannis Magni Historia Sveonum etc. quod in editione histories Olai Magni an. 
1567 impressa huic Olai narrationi de severitate Kristierni regis est adjectum, 3) ex ipsa illa narratione 
Olai, quam scriptor cum exscripto ex Johanne Magni ad unum connexuit, quare omnes quoque locos, 
ubi Olaus ut præsens loquitur, nonnihil mutare coactus est. 
Liber octavus. 
Cap. XXXIX. De severitate regis Christierni. 
Horum et similium, immo majorum consiliorum ac cautelarum immemor itex Daniæ Christiernus 
eius nominis secundus, qui diversis temporibus et ingeniis, procuratæ [o : -to] per quosdam Danicæ factionis 
in regnis Suetiæ et Gothiæ proceres, Danorum consanguineos et affines, (inter quos erat infelicissimus Go- 
stavus Troile archiepiscopus Upsalensis) aditu in regna prædicta, adeo ferox et severus evasit, ut nullo 
præstiti juramenti aut sigillatarum literarum aut acceptionis tremendi Dominici corporis habito respectu 
aut cuiusvis commiserandæ rationis compassione, una die scilicet 8 Novembris MDXX diversorum ordinum 
principes, magnates, consules ac cives numero XCIIII, me vidente ac trepidante a), impio ferro, impiissimo 
malignorum consilio stimulatus detruncari juberet, atque triduo ante prætorium urbis Holmensis inhumata 
eorum corpora, donec extra civitatem comburenda deportarentur, remanere. Profecto horrendum spectaculum, 
quod ipsi Christierno procul dubio mille miseriis postmodum vexato occurreret, sic instigante crudeli con 
silio ad gratiam receptos, quos perendie amicabiliter invitatos hospites ad regale convivium habuisset, atro 
cissime punivisse: idque non usitato sæviendi modo, sed cruci affixum quendam Magnum Joannis præfectumb), 
patri æ suæ validissimum defensorem, humi in terra tabulaque ligatum, ut primum pudendis, deinde demum 
«) Hoc non solum infra in textu dicit, sed etiam in literis ad Gustavum regem an. 1554 scriptis (v. Spegel: skrifteliga 
bevis etc. pag. 87), et se Holmiæ his annnis moratum esse iterato memorat (v. Historiam etc. lib. XIII, cap. 29 et lib, 
VII cap. 16 ).° 
a) Cfr quæ in annotatione ad præfationem diximus. b) Cfr. supra pag. 74 not. h. 
Tom. III. 
I. 20.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.