Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

76 XII. CRUDELITAS CHRISTIERNI Il:i A JACOBO ZIEGLERO DESCEIP1A. 
tyranni institutum, priusquam suspicio belli aliqua haberetur. Is pirata erat, maria vexabat suo terrore, 
eo prohibuerat commoda Schondiæ exerceri. Noverat genuinum odium Danorum in Suecos et gentis ere- 
ditariam crudelitatem. Nordvegia in oculis illi erat, florentissima olim, nunc afflicta maleficio Danorum. 
Videbat amplissimas eius urbes in vici formam per vexatos cives, per vectigalium et publicorum onerum 
acerbitatem redactas. Quo admoneri debuit quid patriæ mali conciliaret sub imperio externo. Non etiam 
deerant domi principes rege digni. Quod si cupiditati suæ ecclesiam unam Upsaliensem sufficere non pu 
tabat et sub Dano se explere cupiebat, nulla commoda tanta a peregrino, a Dano, a pirata referi e, quanta 
a domestico rege poterat. Ergo ei multo sanctius consilio et manu (quando et hoc decere episcopum, ut 
bellator esset, arbitrabatur) adesset: quem faceret non Sueciæ et Gothiæ tantum, sed quoque Nordvegiæ 
regem. Essetque hoc suum episcopi beneficium æternum apud Nordvegianos, si revocarentur sub domesticum 
et idem æquissimum imperium, sub quo post longam oppressionem respirarent seseque instaurarent. 
Verum sive hæc eum rerum optio per ætatem et insolentiam fugiebat, sive simultates ad æquales ulcisci 
volebat, sive iratus patriæ erat et ultionem sumere alienis armis quærebat, aderat socius tyranno. 
Proscriptionem cum eodem ex arbitrio composuerat, spectatorque fuerat sceleris Holmensis: satis sibi pœ- 
narum dedisse arbitraretur, quos in bellum ad spoliationem fortunarum et atrocem cædem attraxisset: de 
testaretur in reliquum, et desereret crudeles partes. Verum etiam malorum magis incentor est, tyranno ipso 
implacabilior. Quo loco sane licet animadvertere, quam sint detestabiles recessus humanorum animorum, ubi 
malitia deplorati in præceps ruerint: nulla cæcitas æque in abruptum abit, atque hi in scelus aguntur 
efferata crudelitate: neque se ab impetu revocant ante exitium. 
Sed ad narrationem redimus. Episcopus vbi in Daniam venit, neque splendide neque benigne ex 
ceptus est, neque postea in aliqua habitus autoritate apud tyrannum fuit: ita ingentes eius minæ intra fe 
rociam resederunt. Prænoscens quoque domi paratam sibi pænam pro scelere admisso, et timens privatus 
redire, desperatione salutis exilium in Danmarchia sibi dixit, ubi hodie inglorius degit. Sed qua ratione 
potuerit socius a tyranno in communi re deseri, causæ sunt: una, perfidia, qua in omnes erat aequaliter 
Danus: altera, domestica agitatio, qua rediens exceptus fuit, nam paulo post regno excidit. Ferunt disce 
dentem, ex arcibus corrasisse aulici instrumenti quaelibet etiam vilia, tam avare, ut si quis apex aeneus 
inauratus ædiculæ esset, hunc convulserit et ad sarcinas coniecerito). Exorem quam habet, aiunt omnem 
predam in potestatem recepisse asseruareque sibi et filio. Tyrannus domestica etiam præda exclusus, \a- 
gusque et inops fatigat hodie alienas aulas p): et habet adhuc, qui eum miseratione dignantur, hospitium in 
dulgent, quam bono exemplo apud presentes et posteros, quamque illustri domesticæ conscientise testimonio, 
nescio. Exemplo: quia supersunt patroni adhuc, qui obstant, quominus vindictam devolvi in se toto ma 
lorum cumulo experiantur infamiæ illæ naturæ. Testimonio autem: quia tantorum scelerum sensum minus 
integrum habere videntur: verum putant tanto intra modum illa adhuc stare, quanto sunt in artificem eorum 
indulgeutiores. Tyrannus est statura iusta, corpore amplo, truci vultu, sed quem in congressibus præcipua 
comitate contegat: adeo ut hæc pluris quam indicium vultus valere semper sit existimata, vnde de moribus 
hominis iudicaretur. Qui etiam mentitus habitus Suecis toties imposuit, donec eos ad extrëma mala pertraxit. 
Filium ferunt referre indolem patris et quamvis puerum, nunc esse minaci animo et iactare atroces voces, 
sese effecturum, ut qui nunc voluptatem sibi capiunt et exultant super eiecto patre, defleant olim suam 
acerbam sortem. Qualem profecto vocem non conueniat ordines et communem statum regni Sueciæ ignorare, 
dissimulare et putare vanam: imo longe ante habere consilia parata, quibus prævertat vindictam agitatam. 
Neque infirmus putandus est, qui puer, qui exui sit. Puer senes celerius habebit, qui conatus adiuvent, 
propinquitates potentissimas habet, qui regem quam exulem videre potius velint. Nec expenditur hodie, 
qua culpa exciderint possessione, quam bonam de se spem præbeant, quam integros in administratione fu 
turos existiment quos susceperint tuendos: una causa satis fuerit, propinquus est, rex natus est, repetit 
nativum titulum. Denique in postremis habetur, cui popularis status afflicti atque reipublicæ funditus col- 
labentis culpa imputetur. 
Tyranno eiecto, et maioris belli suspicione sublata, illustris princeps Gostavus contrahit iustas 
copias ex Dalekarlis, sed et Suecis et Gothis. Lubicenses quoque veteres socios in partem belli vocat. 
Qui adeo cupide venerunt, ut non modo ex sorte hominum unde hoc tempore mercenarii milites fere scri 
buntur, sed viri graves et in dignitate constituti, quique prudentia rerum et opibus pollerent, venerint in 
belli societatem. Quibus copiis reliquias Danorum, quæ in Schondia resederant, persequitur. Holmiam 
etiam obsedit, intus nihil virorum erat prêter præsidium Danicum. Hoc pro maleficio suo in Suecos 
extrema omnia sibi instare metuebat. Ergo desperatione et munitione loci pariter obfirmatum, difficilem 
o) Pæne suspicandum esset Zieglerum hic Kristierno II:o attribuisse, quod Kristiernus primus in arce Holraiensi fecisse 
accusatur (v. Danske. Kong Kristierhs Handel in: ”Handlingar rör. Skand. Hist.” Y, pag. 14). Legitur tamen apud Hvitfeldt: 
och tog met sig hues honom tjenUgt vaar at han icke spar de Messings Becken, satte under flöyene på Kiobenhaffns shot. 
p) Hæc verba ostendunt, hoc ante expeditionem Norvegicam in autumno anni 1531 esse scriptum.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.