II
PRÆFATIO.
I 'V
comprehendet”. Neque eo minus, quae in sectionem huius tomi priorem eandemque
maiorem recipere mihi licuit, omnia fere politico-historica sunt, quorum longe plurima
pariter atque in altera sectione pleraque eorum, quae ad historiam sacram pertinent, in
Conspectu illo frustra quaesiveris; et qvarto quoque tomo haud contemnenda sane copia
rerum est reservata, quas infra breviter attingemus. Quae cum ita sint, facile apparet
opus aggredienti mihi haud multa ante collecta ad negotium exsequendum fuisse, quam
quam consentaneum erat, fore ut dimidio seculo interjecto haud pauca, quæ iis, qui ante
me scripserunt, minus cognita vel plane ignota essent, invenirentur. A re alienum non
est hic indicare, quae post Conspectum illum in tomo tertio nova accesserunt. Haec
autem sunt:
In sectione priore. I. Annales Sigtunenses. II. Annotationes in libro eccl. A» al-
lentunensis. IV. Libellus • de Magno rege. V. Commentarii Hist:i de revelat, s. Birgittæ.
VI. Annot:s Hist. 845—1445. VII. Annales Holmienses. VIII. Expeditio Danica 1518.
X. (appendix) Oratio Hemmingi Gadd*). XI. Narratio de cæde Holmiensi. XIII. E collec
tionibus Erasmi Ludovici. XVI. Ex Annalibus Danicis. XVII. Ex diversis fontibus Da-
nicis. XVIII. Carmen de expedit. Dan. 1497. XIX. Wermanni epistola de obsidione
Holm. 1518. XX. Carmen de expedit. Kristû II. 1520. XXI. Ex Adamo Bremensi. XXII.
Ex Annal. Lubecensibus. XXIII. Ex Chronico Detmari. XXIV. Libellus Magnopolensis.
XXV. Ex Continuatoribus Detmari®*). XXVI. Ex Chron. Reimari Kock. XX\ II—XLIII.
Diversa excerpta e fontibus Germanicis.
In sectione posteriore. XIV. Vita s. Birgittæ***). XVII. Ex processu Canonizationis
s. Birgittæ f). XVIII. Ex miraculis s. Birg. XXL Ex miraculis Katarinæ; et breviores
fontes, quos in numeris XXVI, XXVII, XXIX et XXX edidimus.
Mirum forsitan videatur legentibus, quod huius tomi posterior sectio ante priorem
typis exscripta est: quamvis enim huius generis scripta non arctius inter se cohaereant,
tamen non sine causa ab ordine consueto erat recedendum. Nec defuit causa. Nam
Schröder, cujus erat officium hoc opus persequi, ab historia metropolitana Johannis Magni
ob eam causam credo, quod præ ceteris in promptu fuit, exorsus est, quare, cum sectione
posteriore historiam sacram comprehendere constituisset, ab hac sectione incipere coactus
est. Etsi, ut iam dixi, brevi desiit ista continuatio, tamen iis, quibus illud negotium
deinde commissum est, ab eo ipso loco, ubi ille substiterat, primum pergere idoneum
esse videbatur.
Quibus denique rationibus hunc laborem pertulerim, breviter indicare e re erit.
Quamvis libros manu scriptos summa fide descripserim, tamen non eo anxietatis proce
dendum esse existimavi, ut vel apertissima menda retinerem. Quare in recentioribus ex
emplis maximeque in Latine scriptis minime in hujusmodi causis serviliter egi, attamen
in textu antiquo, præsertim cum nostra lingua usus sit scriptor, et vitia et linguæ a com
muni usu abhorrentem varietatem quam religiosissime reddidi. Itaque aut scriptione ge
nuina, quamvis vitiosa fuerit, servata vel his signis [o: —] rectum addidi vel de mendo,
quod per se intelligebatur, hoc modo (!) admonui, aut, si quando verum in ipsam orationem
retuli, falsum infra annotavi. Quae me iudice omissa fuerunt, his rectis uncis [ ] usus
inserui, curvi autem (naçévd-eaiv vocant) scriptoribus ipsis sunt tribuendi. Asteriscis * *
ea verba notavi, quae nonnumquam, ubi deerant in eo ipso exemplo, quod prae ceteris
secutus sum, ex alio sumpsi. Quod ad distinguendi notas attinet, usu doctus non dubi
tavi ad legentium commodum et aperte falsa corrigere et addere, quae desiderabantur;
at in dubiis rebus pariter atque in libris suecanis vetustioribus nihil mutavi. Orthogra
phiam omnino servavi codicum; sed literas horum i et u cum j et v commutare licitum
esse putavi; qvod media aetate usitatissimum erat, e pro æ retinuimus, nisi quod
principio in historia metropolitana Johannis Magni æ ubique scripsimus. Literae gran
des media aetate nulla fere lege scribebantur; nos eum modum adhibere conati sumus,
ut principiis nominum propriorum atque enuntiationum eas reservaremus; tamen initio in
hac re non satis constantes fuimus. Compendia scriptionis, quæ plene perscripserimus,
literis obliquis (quæ cursivœ vocantur) vel alia ejusmodi ratione significare doctorum ex
terorum exempla secuti supersedimus.
5
tm
*) Hic exemplaria lingua Svecana scripta respicimus; Fant præter versionem Latinam apud Johannem
Magni fragmentum solum Svecanum sibi cognitum habuit. **) Chronicon Korneri solum in Conspectu ad
n. 39 memoratur. ***) Sc. hæc vetustissima, fons reliquarum, quam ipsi invenimus. f) Fant ipsam
solum canonizationem, quam infra sect. 2. n. XIX. inseruimus, in Conspectu sub n. 61 attulit.