Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

\ 
JERÏCI O LAI 
83 
plentes, veloci remigio pervenerant ad Hathuna, (ubi tunc didicerant Re 
gem cum Regina et liberis in regali curia residere) die Archaftgeli Micha 
elis k), hora qua Rex meridie pausabat in mensa. Qui benigne ac fra 
terno favore suscepti a Rege, traditis sibi certis domibus ad manendum, 
■vestes et quæ in navibus attulerant, induxerant irt illas. In quibus fami 
liares Ducum occulte se ad proelium munientes, et arma necessaria indu 
entes, parati ad praedam, Dominorum suorum super agendis imperium ex 
spectabant. Die igitur ipso B. Michaelis ad occasum sole vergente, 
Regem captivandum invadunt, cum ipso Reginam cum duobus filiis ac ti 
lia, Dominum etiam Nicolaum Episcopum Arosiensem, et sex milites et 
^ Aimigeros captivantes. Unus autem servorum Regalium, Arvidus 
nomme, de Smalandia/) oriundus, in ipso captivitatis tumultu rapuit pri 
mogenitum Regis Magnum, et usque in Daciam portavit in humeris suis, 
veniensqne cum eo ad Regis Danorum Erici, fratris matris illius, præsen- 
lam, euni in gremium Regis injecit, in multo profluvio lacrymarum. 
LIBER IV, 
Rex igitur captivatus, juxta quorundam consilia, assignavit Duci Erico re 
gnum cum omnibus castris, civitatibus et munitionibus, et debito fidelitatis, 
licet præfeeti castrorum nihilominus aliquanto tempore secundum fidelita 
tis debitum, ad manus Regis castra tenerent. Quæ tamen Duces mox o- 
mnia obsidentes, infra annum, cum totius regni obedientia, obtinebant. 
De loco igitur captivitatis cum Rege properantes ad Holmis, oppidum, 
quidem primo acceperunt accessu; sed qui castrum tenebant, responderunt 
se non daturos, quamdiu scirent Regem vitam agere in humanis. Po 
nentes igitur Duces obsidionem ante castrum Holmense, et Matthiam 
Ketilmundson, virum industrium, obsidientibus praeficientes, duxerunt 
captivum suum in Nycopiam, arctæ custodiæ mancipantes sed vi- 
tæ necessaria et solatia in abundantia ministrantes m). Interim Rex 
anorum ingentem paravit exercitum, iturum in Sueciam ad liberandum 
a captivitate Regem Birgerum, et ad compescendam Ducum insolentiam 
attemptatam. Quo comperto, Duces ipsi collecto quam velociter exerci 
tu, ad regnorum confinia properabant. Sed intellecto, qua Daci via nite 
rentur intrare, ad locum illum, ut eis occurrerent, festinabant, venitque 
Prior Sueorum exercitus ad fluvium Bowasund »), ubi postquam octo die 
bus exspectassent, supervenit Danorum armata phalanx, et terribilis acies 
inata. Au. cujus conspectum oueorum audacia nihil mota congressum 
exspectabat impavida. Agentibus autem viris industriosis et sagacjbus, u- 
nius anni inter eos induciae sunt iirmatæ. 
Sequenti vero aestate Dux Einlandiæ Waldernarus transiit ultra mare 
pere- 
t) Sept. 29. Cfr. Chronol. N:o 16 23 . 
Z) Coii. 4 . deest. Chron. Rhythm. mai. 1 . c. 
Eu Smalensker Sven heet ArfVid, 
Then tijd han saa then ofri d, 
Ok han förstod att illa loot, 
1'ha gick han tfidan ok til loot, 
Ok konungsens Son opp» sin baak, 
Han lopp ok hade myckit omak, 
Iia7i var en unger man ok stark 
lian bar honom tädan till Danmark, 
Ok fick hau K011 ungenom i sitt sköt, 
Thara nid à hans kinder llöt. 
m) Coti. i. desunt.' 
n) ßogesund , nbi hodie Ulricæhamn.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.