Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

8 2 
I. CHRONICA 
te et inducente ipso Duce Erico, Comes praefatus pro certa summa pecu 
niae? Wardberg cum attinentiis tradidit Regi Haquino et effeetualiter as 
signavit, quod ille mox Duci Erico concessit, cum media terra Hallandiæ. 
Et nota quod liæc sint gesta regnante in Dacia Rege Erico potentissimo; 
qui nec Regi Norvegiae favebat, cum quo sæpe dissensit, nec Duci Erico, 
faciente Regina Sveciæ sorore sua, nec Comiti Jacobo, suspecto pro occi 
sione Regis Eri ci patris suij et tamen se de his tractatibus, de castro Ward 
berg et terra Hallandiæ , minime intromisit, quasi diceret : nihil ad nos 
de his, quæ foris sunt. 
Anno D:ni. MCCCV. facta est concordia inter Regem Birgerum et 
fratres ejus, Dominos Duces in die B. Sigfridi fc). Similiter inter Kegem 
Daciæ et Regem Norvegiæ , sed parum duravit. Eodem anno obiit Do 
minus Nicolaus Allonis Archiepiscopus Upsalensis et postulatus Dominus 
Nicolaus, prius Episcopus Arosiensis c). 
Hoc anno captivatus est per Regem et Duces, Dominus Tyrgillus 
Knutson, Marscalcus, et quondam regni gubernator, et horum fratrum 
Principum tutor et educator. Captus est autem in Lenom, et compedi 
bus constrictus, ad Stokholm perductus et incarceratus, et tertia exinde 
die' celebratum est divortium inter Valdemarum Ducem et Christinam, ti 
liam Domini Tyrgilli, qui Ducem Valdemarum de sacro fonte levaverat. 
Captus est circa festum Nicolai d ), et circa carnisprivium e) in Sudramalm 
decapitatus, et ibidem sepultus, negata ei ecclesiastica sepultura. Sed 
circa festum Pentecostes obtentum fuit a Rege, ut inde translatus, sepe 
liretur apud Minores conventus Stokholmensis f). Hæc egit in eum Rex 
Birgerus consilio fratrum suorum Ducum, nesciens ad quem finem tende 
rent consulentes, qui eodem anno ipsum Regem captivarunt Consiliariis de 
stitutum. Fiunt enim amici Herodes et Pilatus, ut crucifigetur Christus. 
Eodem anno captivati sunt a Duce Erico, Dominus Benedictus Le 
gifer Vestgothorum, et Dominus Gunno Grijs g). 
Anno Domini MCCCVI. circa festum Nativitatis gloriosissimae virgi 
nis A), Duces celebrant nuptias quibusdam servis suis in Bielbo, in multa 
pompa et solennitate et gloria seculari. Miserunt autem his diebus o- 
mnein pene multitudinem servorum suorum ad curiam suam Hundhammar, 
quæ erat circa Kolmaard i), aut ad alia quædam loca Uplandiarum, di 
ligenter instructorum de agendis. Erat enim Ducum hæc industria in ma 
lum, ut venirent ad Regem in potentia, sed occulte, quem captivare vole 
bant. Fama igitur de nuptiarum solemniis illic eos esse narrabat, sed jam 
eorum exercitus in Uplandia exspectabat. Finitis ergo nuptiis antedictis, 
continuo Duces cum paucis, post servos præmissos, sine famæ praeconio 
ascendentes, ad curiam suam Hundhammar equites pervenerunt ; ubi reli 
ctis equis, et servis assumtis, furtivo discursu venientes ad Mælaren, ubi 
major poterat navium copia reperiri, quas intrantes, et armis ac viris im- 
plen- 
b) Febr. i 5 . Cfr. Cbronol. N:o 16. 
c) Chron. ArchiEp. p. 68. v. Stiernman, 
Hisl. P. Nigri, p. 4 i). 
d) Dec. 6. 
e) Carnisprivium, Svelh. Fastan, Febr, 
Cfr. Cbronol. N:o 16. 
/) De lapide sepulcrali cfr, Cbron. Rbyth 
Ï. c. p. 3.2 in notis. 
g-) Nomen ejus in transactione Erici Ducis in 
Koldmg i 3 i 4 occurrit, ap. Ilvitfeldium ad h. a. 
h) Sept. 8. 
i) Kolmärden , silva notissima. Cod. 2. male: 
Kalmara. Verba vero Chronici Rhythmici inepte 
tianstulit auctor. Ita illud p. 33 : 
Hnndhammar tliera gard 
Han ligger langt östan Kalmard.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.