ERIGI OLA!
8i
derunt, et pontem submoventes et dissipantes, fluvium impertransibilem
reddiderunt: sed nihilominus non longe a fluvio moram trahendo pausa
bant. Quo cognito, Dux Ericus fidelem suum vocat Matthiam Ketil-
mundson, virum strenuum, audacem, et in rebus bellicis experientissi-
murn, asserens locum esse prædæ obtinendae. Quo ad prælium exsultan
te, Dux adjecit: Ne laeteris in vacuum, quia nulla est tibi facultas fluvium
transeundi; jam enim illi pontem dissipaverunt, nec duo ligna relicta sunt
pariter. At ille: etiam si pontem totaliter eombusissent, ego fluvium, vi
ta comite, pertransibo r). Assumtis ergo quos voluit e familia Ducum, e-
ques pervenit ad fluvium, cui jam noctis tenebrae, ut nemo ab altero vi-*
deretur, adessent. Ductore igitur praefato Matthia iter periculosum ag
gressi lati et profundi fluminis, alternatis passibus, natando et vadando ,
omnes salvi, uno duntaxat excepto, alterum littus attingunt. Flammave
ro struis accensae hostium indicat stationem; lento igitur gressu et furti
vo tandem accessu x) in hostium castra irrumpunt, et quodam currente,
et adventum hostium nuaciante, quonam in loco milites Regis dormirent,
deprehenderunt. Dissilientes ergo festinanter ab equis, irruunt in stu
fe a rn, y') in qua octo milites, quos Rex illuc direxerat, dormiebant, iner
mes eos et nudos sine difficultate captivant, reliquam deinde multitudinem
concludentes. Divisis ergo spoliis, armis, equis, pecuniis et vestibus ce-
terisque omnibus, quæ apud eos reperire potuerant, captivam duxerunt
captivitatem, dona dederunt hominibus, Dominis scilicet suis, Ducibus,
quorum auctoritate et intuitu hæc egerunt.
Tunc Rex Birgerus de toto regno suo grandem collegit exercitum X millia
robustorum, ascendens cum eo in propria persona ut castrum Dalaborg obsi
deret. Quo intellecto, Duces supplicavere Regi Haquino, ut auxilium ferret
castro Dalaborg conservando. Ille vero eorum precibus inclinatus, fideles suos
ad se convocans, jussit eos cum Duce Erico ad tuendum castrum suum in Sve-
ciam ire. Qua ille expeditione munitus, moræ impatiens ad succurrendum suis
in castro relictis, festinans accelerat. Uterque igitur exercitus loco certa
minis appropinquat, et cum jam in procinctu congiediendi adessent, pru-
dentum consilio et rogatu ad concordiam redierunt; et ad hoc res gesta
est, ut Duees in gratiam Regis recepti bona hæreditaria et partem regni
sibi debitam obtinerent, et donaria quædam Regia: magnificentias sortiren
tur. Erat nihilominus Dux Ericus illius apud Regem Haquinum praeroga-
tivæ, ut castro Eonghella semper sibi salvo, posset in regno Norvegiæ,
ubicunque liberet, moram ducere z), aut eligere mansionem. Qua Regis
benevolentia non contentus, quadam die, dum Rex hilarior esset, petivit
sibi concedi castrum Wardberg. Ad quod Rex ita respondit: non est no
strum concedere, quod non in nostra residet potestate; castrum enim
Wardberg Comiti Jacobo a) attinet, et est suum. Cui Dux si quo modo
Comes Jacobus consentiret castrum dimittere pro pecunia, sive argento,
valde mihi accommodum foret. Et insistente, circaque id ipsum laboran
te,
^ H h r»nn 4 &
Hi
t i a k lefver
dit: dicitur Latine estuarium. Chron. Rhythm, ita:
Tlia löper enthera vardmarl
Til Stugone, tlier the Herrar lago.
z) Cod. 4 . trahere.
a) De <po Suhrn, T. XI. p. 9, 691.
y) Stuba. Sveth. Stufva 1 . Stüga. Cod. 4 . ad-
Ån tha the hatva hona (bron) bränd t
Jak skal ther öfver; ther med ändt. ’
x) Cod. 2. male: accessit.
(vita comite)
Tom. 7 /.