Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

8o 
I. CHRONICA 
hac angustia et temporis penuria nobiles Principes constituti, quid elige 
rent ignorabant. Verumtamen, quia periculum erat eis in mora, cursu præ- 
cipiti regni limites egredi festinabant; sed quo diverterent, nescii fere 
bantur in incertum. Considerantes autem quod Ericus rex Daciæ gener f) 
eorum esset, utputa habens sororem eorum uxorem, sperabant consolatio 
nis aliquid apud eum invenire, et idcirco versus Daciam direxerunt con 
tinuo gressus suos. Ad Regis autem Daciæ praesentiam venientes, minus 
hilariter ab eo suscepti, minusque favorabiliter habiti, doloribus suis dolo 
re super addito consternati, brevi apud eum tempore perstiterunt. Con 
fiscantur interim eorum bona, et castrum Nycopense, de manibus eorum 
ereptum, a Regis satellitibus occupatur. Rex quippe Danorum, etsi Du 
cibus esset affinis, eorum scilicet sorori matrimonio copulatus, Regi ta 
men Birgero amplius attinebat, eo quod alter alterius sororem haberet u- 
xorem. Sed et regina Sueorum Margareta, apud fratrem suum Regem 
Daciae pro Ducum contumelia et opprobrio, ut potuit, laborabat. Pausa 
bant tamen in Dacia, donec eadem æstate celebrata apud Fagradal q ) par- 
lamento, convenissent ibidem Reges, Birgerus Sueciæ, et Ericus Daciæ, 
spem habentes, quod in hoc colloquio aliquid ex parie pro eorum pace 
et concordia tractaretur. Sed cognito, quod potius pro eorum fuisset ex 
terminio laboratum, in Norvegiam diverterunt, exponentes Regi Norvegiæ 
Haquino, quomodo frater eorum bonis eos hæreditariis et parte regni eis 
debita spoliasset, et insuper eos vita privare intenderet. Tunc rex Haqui- 
nus pie eis compatiens, promisit se fideliter pro eis laboraturum apud fra 
trem eorum in gratiam restituendis. Quod si minus proficeret, asseruit 
se eorum necessitatibus non defuturum. Unde ad preces Reginæ Norvegiæ 
mox assignavit eis civitatem et castrum Konghella. Quo accepto, victu 
alibus ipsum et armis fortissime munierunt. Distat autem Konghella a 
Ludosia duobus milliaribus. 
Audiens igitur Rex Birgerus, quod fratres sui Duces munitionem illam 
occuparent, suspicatus est, quod exinde latrocinia et depraedationes in re 
gno Sueciæ exercerent, propter quod quanto citius erexit fortalitium mu 
nitissimum in Gulibergsheed r ) ut esset obstaculum volentibus ex ea par 
te Vestgothiam incursare. Sed habebant Duces validissimos et expeditis 
simos bellatores; qui non obstante castro prædicto Gulibergsheed, conti 
nuis incursionibus Vestgothiam invaserunt, et rapinam inde innumeram 
distraxerunt, captivantes Benedictum Legiferum Vestgothiæ Q, et inde Lu- 
dosiam bonis omnibus spoliantes, et tandem eam igne funditus concre 
mantes, et alia damna quam plurima regno Sueciæ inferentes, aedificave 
runt castrum in Dala, Dalabqrg nominatum /), affligentes rusticos circum 
positos oneribus importabilibus in erectione fortalitii memorati. 
Tunc Rex Birgerus misit octo Milites sibi fidelissimos, qui observa 
rent vias et transitus, qui esse possent inter Norvegiam et Dala, ut essent 
praesidio habitantibus illic contra Ducalium satellitum insidias et insul 
tus. Qui partes illas intrantes, apud fluvium et pontem Agnabro conse- 
de- 
P) Svåger, affinis. In Chron. Rhythm, ma), 
quod Auctor ad verbum sequitur ”Magher,” Mag, 
promiscue pro affine et genero usurpatur. 
q) In Smolaudia. Cfr. Chron. Ol. Petri. T.I. 
Sect. II. p. 259. 
r) De quo v. Chron. Rhythm. 1. c. 
s) Benedictus Algolhi. Cfr. Chron. Rhythm. I. c. 
t) Cfr. Chronol.^Nio 16 ad an. i3o4. 
u) Chron. Rhyth m. 1. c.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.