ERICI O LAI
79
nostros, vel alios quoscunque, litteris vel nunciis, extra regnum vel Intra, nunquam
talium quiequam movebimus sive laciemus, nec moveri nec fieri procurabimus, nostris
consiliis vel lactis, palam vel occulte, de quo, vel quibus, ipsi Domino nostro Regi,
aut uxori suæ ; charissimæ Dominae M argare tæ, Reginae illustri, aut liberis eorum, sive
etiam eis fideliter adhaerentibus, damnum aliquod seu nocumentum posset provenire. In
cujus rei testimonium, robur et evidentiam, secreta nostra, quia pênes nos alia sigilla
non habemus, praesentibus duximus apponenda. Datum apud Aarause« , anno Dmi
MCCCIV. pridie Kalend. Maij.
Anno autem praecedenti sigillabant litteras electionis Bomlcelli Magni,
filii regis Birgeri, in regem die S.Joh. Baptistae. Datis his litteris mox ab
invicem, sed amicabiliter, quantum videri ve! apparere potuit, separan
tur, Rege properante ad Wisingzôô, et Ducibus ad Rackaby o). Paucis
autem exinde evolutis diebus, Duces ad Regis præsentiain per litteras
præceptorias evocantur, vivæ vocis oraculo responsuri ad ea, quæ in eo
rum absentia famabantur. Quibus acceptis, licet salvieonductus vicem
præferre viderentur, milites, qui Ducibus adhaerebant, fidem adhibere no
lentes, sibi de subterfugio providebant. Solus Dux Ericus cum paucis
clientibus Regis se conspectui présenta vit, in multa morum honestate et
status decentia et salutationis ac reverentiae urbanitate, ut sui moris e-
rat, Regem officio salutans. Qua salutationis et humilitatis exhibitione
contempta, Rex torvo vultu et animo indignanti suscepit moxque per E-
piscopum quendam, qui tunc in ejus erat præsentia constitutus, articulos
quosdam jussit in publicum recitare, in quibus quaedam Regiae dignitatis
offensæ, quibus Ducem deliquisse dicebat, continebantur inscriptae. At
ille noluit, dicens talia convenientius per alium quam per eum, cum
presbyter esset, potius proponenda. Tunc Miles quidam, qui aderat, jus
sus a Rege, infra scriptos articulos, Duce stante et tacente, proposuit:
I. Quod contra Regis expressum mandatum, fecisset exportare de re
gno esculenta seu victualia, in annona, siligine, butyro, lardo et aliis qui-
buscunque, in magnum detrimentum regni, et in contemptum non mo
dicum Regiae Majestatis.
II. Articulum esse dicebat, quod Dux armata manu transierit per
teînCoronS^ ^ h< ^ US Regis ’ Sciendo violentiam contra inimunita-
HL Articulus, quod miles Ducis verberasset portarium regium, qui
castrum custodiebat ejus, pro eo quod noluit eum intromittere,
IV. Quod cunam suam multa pompa hastilusorum replesset, ita quod
in omni studio militari, Regales milites ct ministri nihil essent in com
paratione militum Ducis. Quæ omnia fieri asserebat in Récris odium et
contemptum. 0
Tunc Rex in % assecuras.sem vos litteris meis, jam experientia cognosceretis, quid merce-
c is reportare deberetis: sed usque ad solis occasum induciae vestrae dura
bunt. A haec uno tantum verbo Dux responsa refudit: utrum scilicet
securum eum abire liceret ? Quem Rex mandavit festinanter abcedere, et
sibi prospicere in futurum. Et in continenti cum consueta solennitate et
jurejurando sunt a regno perpetuo profugi judicati et exilio deputati. In
hac
o) In VestroGothia, Chron. Rhythm. 1, c.'

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.