7 s
I. CHRONICA
mini MCCCIII. supra dicto, voluit rex Birgerus per suggestionem Tyr-
giili Marsealci, Dominum Archiepiscopmn et alios Episcopos captivas
se m). Eodem anno electus est in regem Sueciæ Domieellus Magnus, fi
lius Birgeri Regis, aut ipso deficiente, Illius ejus senior, tam a Ducibus,
quam ab Episcopis et omnibus Consiliariis regni, deinde etiam quasi ab o-
mnibus nobilioribus regni, patre mortuo regnaturus; cui omnes meliores
regni, sicut patri, promiserunt assistentiam contra quamcunque personam.
Specialiter autem obligavit se fidelitati Regis,- et liberorum ejus Reginae
que Dominus Tyrgiiius Knutson praedictus, juramento, litteris et sigillis.
Cui etiam rex Birgerus litteras patentes concessit multorum privilegio
rum, quod, si non eum invitum amoveat, nullum ei præferat, in nullo
tractatu excludat.
Dissentio in ter Regem Birgerurn et Duces fratres ejtls.
Anno Domini MCCC1V. incepit dissensio et discordia gravissima inter
Regem Sveciæ Birgerurn et fratres ejus, quae regnum Sueorum crudeliter
afflixit et miserabiliter laniavit, ita ut a prima inhabitatione hominum in
hac terra, usque ad illud tempus, vix fuerit unquam tantis malis oppres
sum. Et nota, quod circa hæc tempora coepit prophetia super statu ipsius
regni, revelata S. Birgittæ, sicut imminente Babylonica captivitate pro
phetia revelata est et scripta in Judaea. Hoc anno Tyrgiiius Marscalcus
invitavit tres fratres principes memoratos ad castrum Aaranæs, solennissi-
ma illic habita invitata. Q uu finite,, eum jam essent in procinctu rece
dendi et ad propria redeundi, Rex provisus et præmeditatus traxit fratres
in partem, dicens quomodo avisatus esset et certissime informatus, quod
ipsi intenderent exire de regno et se ei opponere, et in ejus præjudicium
seditiones ei intentare. Et breviter se expediens, sub disjunctione propo
suit, quod si hæc intenderent, eum desuper a vis arent, aut si pacem cum
eo habere potius eligerent, in continenti suis sigillis et litteris id firma
rent. Jam. autem litterae conscriptae habejumtur imprompta; ad Regis con
ceptae et compositae voluntatem. Et forsitan audi Ium non fuerat, quod
illi usque ad id tempus aliquid in Regis præjudicium înqljreptur. Sed
hpc modo hostis antiquus ad futurum disturb iuiii Regis animum incitavit.
Tunc illi in arcto positi, et hae alternatione constricti, eligentes quod
hac vice tutius erat, consenserunt w) juxta Regis voluntatem litteras hu
jus tenoris sigillare: -
Universis præsentes litteras inspecturis, Eri eus Sueorum, 'et Valdemar us Fin-
landise, Dei gratia, Duces, salutem in Domino sempiternam. Tenore praesentium cop-
stare volumus evidenter, .nos Magnifico. Principi ac Dpminp, D. 13 ir gero, Dei pro vir
dentia Sueorum Gothorumque Regi semper iHustri, fratri, nostro çbarissimo, ex mera et
libera voluntate firmiter promisisse, fide praestita corporali, quod nos extra - regnum
suuin nunquam movebimus, nec aliquatenus transferemus, sine ipsius Domini nostri Regis
requisitione speciali, et licentia petita et painter obtenta. Promittimus etiam, quod ad
praesentiam ipsius Domini nostri Regis nullatenus veniemus, nisi per ipsius litteras, aut
certum mandatum ad determinatum nobis diem, et in locum fuerimus vocati: Et cum
taliter vocati fuerimus, ad ejus praesentiam veniemus cum tot personis ' et equitaturis ,
tantum quot ipse Dominus noster Rex per suas litteras, vel mandatum certum nobis du
xerit limitandos. Cæterum promittimus ac fide stabili spondemus, quod per nos, aut
no
ni) Chronol. N:o i6. ad h. a.’
n) Cod. 3. ut consentirent.