76
I. CHRONICA
ne inquietetis Marscalcum. Atilii nulla ad hæc responsa reddentes, gladiis
eos et hastis crudelissime perforabant. Qui vero se in cellario incluserant,
tamdiu pugnando viriliter restiterunt, donec praestitis juramentis de vitae
securitate et membrorum sospitate, exirent ad hostes, qui et captivi cum
spoliis sunt abducti. Sic terminata est laetitia de triumpho jactato. Hunc
timeat casum, qui se non tempore munit.
Anno Domini MCCC. fuit annus Iubilæus sub Bonifacio Papa, et Re
ges Franciæ a) et Angliæ concordati. Eodem anno Imperator Tartarorum,
fugato Soldano, acquisivit Ierusalem, et totam Terram Sanctam subjiciens,
eam ut asseruit Christianitati, praetendens assignari eam Principibus Chri
stianis , sed non crediderunt ei b). Dicitur etiam tunc scripsisse Domino
Apostolico, asserens se velle fieri Christianum. Tunc ædificatum est in
malo signo castrum Landzkrona. Tunc etiam obiit Dominus Petrus Epi
scopus Arosiensis Nidrosiae, exsulans a regno propter minas Domini Tyr-
gilli Marscalci. Eodem anno perfecta est Ecclesia Monialium de Skogh,
et a Domino Nicolao Archiepiscopo consecrata cum XII. virginibus, in die
Beati Augustini, quæ erat Dominica &c. c). Anno Domirii MCCCIX. re
gnum Daciæ erat sub interdicto propter Episcopum Lundensern à). An
no Domini MCCCI. apparuit cometa, quæ coruscationem velut iiammam
ignis, per quatuor partes effundere videbatur, circa festum Michaelis, et
deinceps per VIII. hebdomadas in occidente. Tunc destructum est castrum
Landzkrona a Ruthenis.
Anno Domini MCCCII. coronatus est Birgerus rex Sueciæ Suderco-
piæ, cum regina uxore sua Mærita, ubi creatus est in Militem frater re
gis Dux Waldemarus, cujus tunc sunt ibidem nuptiae celebratae cum filia
Marscalci Domini Tyrgilli Knutson. Sed processu temporis propter spi
ritualis cognationis obstaculum sunt, celebrato inter eos divortio, separati e).
In quarum nuptiarum Regalium et Ducalium solennitate mirifica, Dux
Ericus frater regis accepit scripta regis Norvegiæ, cujus filiam pulcherri
mam virginem desponsaverat, ut transacta festivitate coronationis, et nu
ptiarum regis Birgeri, festinaret ad eum Aslogiæ existentem, ut cum eo du
ceret festi Natalis Dominici festiva solennia. Dux igitur Ericus assumptis
secum multis nobilibus et potentibus viris, Dominis scilicet Amberno
Dapifero, Matthia Kætilmundson postea Dapifero, viro validissimo, Pe
tro Porse juniore, Arvidoque/), cum multis aliis famosis et strenuis. Cui
etiam cum turba magnifica in Norvegiam transeunti, junxit se Comes Ja
cob de Vardbergh cum multis nobilibus regni Daciæ, sed profugis ob ne
cem regis Erici. Cui venienti rex Haquinus cum tota Norvegiæ Baronia
occurrens, cum multo favore suscepit, similiter Regina. Vniversa autem
populi multitudo ad contemplandum novos hospites congregatur; jam enim
fama celebris præcesserat de Ducis Erici venustate, et morum honestate
multiplici. Postquam autem cum rege Haquino ejusque consorte, cete-
risque nobilibus regni Norvegiæ, aliquanto tempore in multa jucunditate
moram traxisset, accepta licentia, cum sua nobili comitiva honore illic
am-
b) Sic! CFr. Chronol. N:o 17
c) Aug. 28.
d) Cod. i. deest.
n) Messenius male: Sveciæ.
e) Cod. i. manu eadem, i« margine addit:
Marscalcus Tyrgillus Knutson levavit Ducem Val-
demarum de sacro fonte.
/) Sparre. Cfr. Chron. Khylhm. maj. p. 2 5 .

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.