74
I. CHRONICA
brosa, et contrariis ventis irruentibus, funduntur imbres et grandines, et
cum tonitruorum rugitu fulgura inardescunt. Tempestuosi igitur maris
fluctibus concitatis, naves ventorum rapiuntur impulsu, et factæ retrogra
dae, vix tandem eum extrema difficultate ad aridam pervenerunt; et nisi
fuissent in terram subductae, omnes fuissent sævitia ventorum et tempe
state confractae r). Cumque brevi tempore in loco praefato miles lassatus
quietis caussa pausasset, apparuerunt non longe abinde Mille naviculae Ru
thenorum, quas Lydjor j) vocant, continuo passu magis ac magis appro
pinquantes. Visa ergo multitudine tanta adventantium bellatorum, Sue-
ci, qui hactenus contra procellosi maris laboraverunt tempestatem, fugae
praesidio se dederunt, ut parti sui exercitus reliquae sociati, sibi forent au
xilio, et coaequalibus armis /) confligerent contra hostes.
Igitur Rutheni hos continuo insequentes, et loco stationis, quo na
vium glomerata congeries, quasi in portu tranquillissimo quiescebat, co
minus accedentes, subtili quodam ingenio strues lignorum altissiinas su
per fundamenta trabium componentes, incensas et vehementer ardentes,
torrentis impetu raptas ad naves Sueorum dirigi disponebant. Sed palis
quibusdam in meatu defixis, quantum temporis permisit angustia, aliisque
exeeptæ obstaculis, et donec consumptas perirent, retardatae ae retentae, ti
ne frustrabantur intento. Egressi proinde Rutheni de navibus, ferocibus
animis prosiliunt in terras, armis induti micantibus, et novorum loca ho
spitum aggrediuntur. Sed provisi Vplandenses de praesidiis opportunis, sic
eos excipiunt ad pugnandum, ut majorem partem exercitus Ruthenorum
prostraverint, reliquis aut captivis ductis aut fugatis. Exercitus autem
eorum equester, in quo erant X. Millia pugnatorum, propterea destitit a
congressu. Nam unus Sueorum Matthias Kætilmundson, accepta licentia
a Marsealco, accessit eorum exercitum in nemore quodam pausantem,
provocans eorum quempiam ad singulare certamen, quemcunque dare vel
lent, et usque ad noctis tenebras exspectans ac exprobrans, sie eos perter
ruit, ut nocte sequente furtive fugientes minime comparèrent. Jam enim
Sueci se disposuerant, ut in eos impetum facerent, si mansissent. Castro
igitur Landzkrona firmiter aedificato, et victualibus abundantissimis atque
munimentis necessariis roborato, praeficitur eidem capitaneus Miles nobi
lis, strenuus et robustus Dominus Steno vocatus, CCC. sibi sociis et fa
mulis deputatis u), Reliqua vero exercitus multitudo ad redeundum in pa
triam se disponit. Navibus ergo suis ad amnis extrema deductis, et in
maris aggressu dispositis, ventum sibi congruum exspectabant. Sed exspe
ctatione longa attædiati, equis eductis e navibus, terras inimicorum inva
dunt, igne et ferro cuncta vastantes, praesertim Ingriam et Vatlandiam v)
spoliantes, Duce et Principe Matthia Kætilmundson.
Quibus perpetratis reversi ad naves, prospero navigio in patriam re
dierunt eo tempore, quo Regina post partum, purificationis gratia tem
plum ingressa, primogeniti sui Magni puererio est dotata, festo videlicet
Michaelis, toti patriæ gaudio duplicato : tum quia natus esset Regi primo
genitus,
r) Cliron. Rhythm. majus :
At the matte näpliga Landet faa. ■*—<
Hade the sin Skiepp ey a lande dragit,
Väderet växte, ok Siön gick hvijf,
riia kom en Storm ok blåste sva,
v) Vallandiam Ingriæ tractum fuisse, circa
Coporiam situm, probat Porthan ad Paul. Juusten,
p. io5.
s) Lodior. Chron. Rhythm. I. c.
i) Cod. i. animis.
u) Cod. 4 sociatis.
I an iiaae Oion them sönderslagit.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.