72
I. CHRONICA
»
1
hactenus discordes«/). Hoc anno congelatum est mare in tantum, ut e-
quitari posset ab Asloija é) in Juciam.
Anno Dni. MCCXCV. occisus est a Ruthenis Siggo Labay), præfectus
castri Kækisholm, cum sociis suis egressis a castro, defectu victualium,
sed cum grandi hostium strage et ruina g).
Eodem anno, seu verius anno Dni. MCCXCVI. rediit a Roma Dnus.
Nicolaus Alonis, Upsaliæ oriundus, primus Decanus Upsalensis, a Domino
Apostolico Bonifacio Archiepiscopus confirmatus, consecratus, infulatus
palliatus, applicans Vpsaliam in vigilia B. Erici, et Missam Episcopalem
celebrans die S. Olavi, et in eadem Missa Domina Ramborgis Abbatissa
in Skogh, cum aliis quatuor dominabus est consecrata ab eo h ). Eodem
anno Holmis et Ludosia comburuntur. Anno Domini MCCXCVH. Con
cilium provinciale provinciae Vpsalensis celebratum est Arbogis, circa fe
stum Beatae Margarets virginis, Domino Nicolao Archiepiscopo Vpsa-
lensi praesidente t). Eodem anno reparatum est monasterium Skogh k).
Anno Dni. MCCXCVIIL Dnus. Nicolaus Archiepiscopus Vpsalensis vi
sitavit provinciam suam, non obiter reformans ecclesiam Svecanam, id
aggressus in Epiphania Domini /).
Anno Domini MCCXCVIII. cum jam tempus advenisset, quo rex
Birgerus Magni filius desideraret cum desponsata sibi virgine Mae ri
ta, Danorum Regis filia, matrimonium consummare et nuptiarum solen-
nia celebrare, accedente ad hoc ipsum consensu et voluntate Domini Tyr-
gilli Marscalci, regni gubernatoris, et Regis juvenis provisoris, tutoris et
curatoris, ipsius Marscalci industria, providentia, sollicitudine et labore,
in celebriori oppido regni Stokholm nuptiarum praeparantur expensae. In
quo multitudine Baronum et Militum non modica confluente, nuptiarum
solennitas et convivii magnificentia in multa rerum ubertate et delicia
rum affluentia longo tefnpore perduravit. Afluit in hac curia tam solen-
ni frater regis, Dux Ericus, juvenis nimium speciosus, modestus, largus,
affabilis, tractabilis et omni morum venustate coruscans. Quem primates
et nobiles atque plebei, tenerae dilectionis affectu, pro suarum virtutum
excellentia venerati sunt, non minus quam Regem honorantes eundem.
Quem rex Birgerus Militem fecit, et alios quam plurimos consequenter.
Licet autem Regina nil aliud quaesiverit aut habere voluerit ratione Do
nationis propter nuptias, nisi ut Magnus Algotsson liberaretur, propter
quod exstitit multipliciter commendata ; tamen rex Birgerus infra scriptam
fecit donationem.
Omnibus præsentes litteras inspecturis, Birgerus, Dei gratia, Sueorum, Gotho-
jrumque Rex, salutem in Domino sempiternam. Rationi consonum arbitramur, ut ea,
quæ per Principes provida deliberatione pro bono pacis, et mutuæ dilectionis vinculo gesta
sagaciter fuerint et statuta, ipsorum successores stabiliant et observent. Hinc est, quod
inter Magnificos Principes ac Dominos, Er i cum quondam Regem Danorum, et dile
ctum patrem nostrum, Magnum, Regem Sueciæ, felicis recordationis, tempore sponsa
lium inter Dominum Ericum, nunc regem Daciæ illustrem, et dilectam sororem nostram
66 .
d) Cod. 2 . deest. i) Cfr. Statuta Provinc. Ups. h. a. ap. Net-
e) Opslo. Chronol. N:o 16. _ telbladt, Schwed. Bibi. II. p. j3g.
/) Sigge Laka. Chron. Rhythm, maj. 1) Cura et impensis Birgeri Petri de Fin-
deest * . stad, Upland. Legiferi. C fr. Chron. Margaretha»
Ch-, Chron. ArchiEp. Ups. Ed. Schelfen Abbatissae. Ed. Benzelii p. 6.
0 Cod. 2 , 4. deest.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.