Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

7 o 
Ï. CHRONICA.’ 
persona capto , fraterno circa ipsum procedente affectu, gratis fuit et ple 
ne redditus libertati, concessa sibi regni medietate. Qui postmod um ad 
fratres suos accedens in Askanæs, et asserens sibi terreni regni gloriam vi 
lescere, fratri suo Domino Magno instanter supplicavit, ut recepta sua re- 
signatione, ipse pleno jure cum Regis nomine regnum susciperet guber 
nandum. Tandem devictus ad hoc instantiis, ipse Dominus Magnus, 
quamvis difficulter, ut dicunt, resignationem admisit, et regnum consen 
sit recipere, et hanc suam resignationem in communi Placito Mo rating, 
cum juramento non revocandi, die, quo regnum vacans per ejus resigna 
tionem, dicto Domino Magno fratri suo fuit consensu omnium unanimi 
assignatum, iterum renovavit. Sed et cum regnum quorundam suggestio 
ne exisset, et graves aliquanto tempore guerras concitasset, rediens in op 
pido Skeningensi ad concordiam cum fratre suo Domino Magno, median 
tibus regni melioribus, dictæ resignation! se velle adhaerere asseruit, volens 
et consentiens quod Praelati Ecclesiae Suecanae, sicut et factum est, senten 
tiam excommunicationis in eum proferrent, quam, si contra veniret, in 
curreret ipso facto. Praecedente etiam tempore, cum totum robur exerci 
tus regni Sueciæ se ad ipsum contulisset, et obsessum fuisset castrum lo- 
nacopense, viribus et potentia per omnia praevalens ipsi fratri suo Domi 
no Magno praedictam resignationem lirrnam habere voluit atque ratam. 
Quæ omnia alibi integraliter sunt expressa j). Hoc etiam timore et causa, 
praedictus Dominus Tyrgillus Kanuti, regni gubernator effectus, simul cum 
adjunctis sibi commissariis, captivabat.Domicellum Ericum, filium Domini 
Waldemari regis, ponentes eum in castro Stokholmensi, in ea libertate, 
decentia, honestate et majestate, statu et dignitate, quo patrem suum 
in castro constituerant Nycopensi, cum necessaria tamen custodia, ne de 
castri limitibus casu aliquo posset excidere, ne forte novissimus error pejor 
fieret praecedente. Toto enim studio nitebantur fidem servare Regi de 
functo, et lilio suo Birgero, cui jam fidelitatis praestiterant juramentum. 
Anni Domini MCCXCI. incepit magna caristia, et mortalitas homi 
num; quo anno mortui sunt Benedictus Episcopus Lineopensis, frater re 
gum Waldemari et Magni, VII. Kalend. Junii. Item Ainundus Episcopus 
Strengenensis, qui eandem Ecclesiam construxit et consecravit, quæ die 
consecrationis combusta est. Item Bono/), Episcopus Vexionensis. Item 
Amundus Karlson, Legifer Sudermanniæ. Item Gostavus Tunason, Legi 
fer Vestgothorum. Item Karolus Vlffson. Item multi Nobiles et poten 
tes utriusque sexus. Item JPrælati Ecclesiarum et Clerici. Hoc an 
no stetit fluvius et amnis in Motalum ad unum diem, sed circa Norcppiarn 
ad multos dies, quod etiam de multis aliis fluviis et ton entibus, etiam 
rapidissimis, factum referunt illo anno. Eodem anno praedicaverunt Prae 
dicatores natum esse Antichristum in Ierusalem; Terra enim Sancta tunc 
gravissime affligebatur a Saracenis, capta et destructa civitate Achon &c. u). 
Anno Domini MCCXCII. obiit Papa Nicolaus Quartus, die parasce- 
ves, et facta est discordia magna de electione Papæ, ita ut nulla esset 
spes obtinendi verum et unum Apostolicum, bellumque grande erat Bo 
rn æ 
») Cfr. supra pag. 65. «) Cfr ' Chr0 «*f N:0 l2, *7* J 9' 20. pas- 
f) Cod. 4. Hondo. Chronol. N ;0 19 . Boetius. mm.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.