68
I. CHRONICA
Deinde, pro majori stabilitate et firmitate ac subsistentia tam regni, quam
filii, accepit ei uxorem Mæritam, filiam regis Dacise Erici jam occisi,
sororem scilicet Erici b) regis post patrem regnantis, adhuc parvulam,
quam statim acceptam fecit in Suecia usque ad nuptias enutriri. Filiam
vero suam Ingeburgem dedit Erico, regi tunc Danorum, uxorem. Hæc
erat laudabilis inter omnes horum temporum et harum partium Reginas,
omnia occurrentia difficilia et iniqua in meliora et ad finem meliorem
convertens c); unde et vir ejus super omnes Reges Daciæ novissimos pro
speratus est valde. Ipse vicit Sclaviam, Rostok et sic de aliis. Turrim
fortissimam ædilicavit in Varnamynd. Multa autem expendit et fecit pro
rege Birgero, dum a fratribus suis impugnabatur.
Anno Dni. MCCLXXXVIII. frater Jeronymus, qui erat ordinis fra
trum Minorum Minister generalis, electus est in Papam, et consecratus
mense Februario, dictus est Nicolaus quartus cl). Eodem anno mense Mar
tio rapuit Dnus. Folcho, filius Dni. Algoti Legiferi Vestgothorum, Do-
micellam Ingridem, filiam Domini Suantapolk, desponsatam Domino Da
vid Torstenson de Dacia, et cum ea fugit in Norvegiam e). Hac de caussa
eodem mense captus est Dominus Algotus pater ejus, et Dominus Rbricus f)
frater ejus. Alii autem fratres sui, Dominus Petrus’ Cancellarius, Bene
dictus et Carolus fugerunt in Norvegiam, et a Rege Norvegiæ sunt re
cepti. Item circa idem tempus captus est etiam Dominus Waldemarus quon
dam rex Sueorum, et in castro Nycopensi inclusus. Eodem armo erat
guerra in Gothlandia inter cives de Visby et bondones terrae, puguave-
runtque in mense Aprili et vicerunt cives, tandemque reconciliati sunt
per Dominum Magnum Regem Suecii, et permissum est civibus civita
tem muro circumdare et munire g). Eodem anno combusta est Skenin-
gia cum Ecclesiis, praeter monasterium Sororum. Eodem anno in mense
octobri decollatus est per Dominum Regem Tula Ebbeson, et socios suos,
Dominus Arvidus Bengtson cum X. sociis, quod in Hallandia latrocinia
exercebant, expulsi prius de Dacia propter occisionem regis Erici. Eodem
anno intravit religionem Skeningiae Domicella Margareta, filia regis Wal-
demari et Reginae Sophiae. Marina vero soror ejus in Alemannia nuptui
traditur h).
Anno Domini MCCLXXXIX. Conventus venit in Montem Beatæ
Virginis i). Eodem anno Dominus Magnus Archiepiscopus Upsalensis de
functus est, et electus sive postulatus est frater Johannes de ordine Prae
dicatorum Episcopus Aboensis. Eodem anno Alverus Erengiselson, qui
occiderat in Norvegia Attilum k), propter quod a Noricis insecutus fugit
in Sueciam, ibique coram rege Magno flexis genibus veniam petens, gra
tiae regis se submisit; sed latenter fugiens et latrocinia exercens, per
Dominum David Torstenson, Dapiferum Daciae, juxta Heisingborgest ro
tatus /). Eodem anno liberati sunt a captivitate Dominus Algotus et R6-
ricus filius ejus. Carolus autem frater ejus Rôrici in Lindôô decapitatus,
ubi
b) Ericus Menved.
c) Chron. Rhythm, majus, p. 19:
”Hon bättrade hvart ciet maal hon hörde,
Som henne til rätta hörde.” - -
d) Chron. Mart, Poloni p. 453 .
e ) Cfr. Svenska Folkvisor, T. Ï. N:o 26.
f) Cod. 2 . Rödericus.
g) Chronol. N:o it.
h) Cock 2. desunt.
0 W år fru berga Kloster, in insula Fogd-
ön Sudermanniæ.
i) Cod. 2. desunt, vid. Chronol. N:o iq Cfr
Torfæum, Hist, R. Norv. T. IV. p.576.
I) Chronol. N:o i 4 . p* 4 i.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.