ERIGI OLAI
67
XL. creavit. Tunc repente monasterio erecto, et competenter in bonis
immobilibus ac aliis necessariis abundanter fundato, S:tæ Claræ religioni
et nomini dedicatur. Assumptis igitur ad locum Sororibus, filiam suam
annum sextum ætatis agentem, sumptuosissimis expensis et ambitione Re
gia introduxit. De hinc manum apposuit in loco vicino, in insula vide
licet dicta Kediaskær s), solenne monasterium erigere fratribus regulam
et ordinem S;ti Francisci volentibus profiteri, in quo jussit se post suum
obitum sepeliri. Tertium ejusdem ordinis inchoavit Arbogiæ: et quar
tum Lincopiæ monasterium. Apud Skeningiam vero pro translatione et
fundatione monasterii puellarum dedit centum marcas argenti puri. De
mum referuntur et alia de eo pietatis opera multa maxime personis re
ligiosis exhibita munificentia principali.
Nota, quod rex Erieus t ) Daciae, filius Christophori, qui contempo
raneus erat regi Magno Ladulaas, de quo superius sæpe est facta mentio,
occisus fuit in Norra Jucia, anno Dni. MCCLXXXVII. in nocte S. Ceci-
lise u),,in villa quae vocatur Finnetorp, a Palnone Litzla, socero Dni.
Stigoti militis Marscalci, ad instigationem ejusdem Stigoti, propter uxo
rem suam v). Qui Stigotus, aedificato castro fortissimo in insula Hielm
in Beltesund, exercuit inde latrocinia crudelissima, quoad vixit. Post cu
jus mortem, filii sui dissentientes, divisi sunt et fugerunt ad loca diver
sa, et quicunque ex eis potuerant captivari, morte pessima sunt perempti.
Alibi invenies ita scriptum x): Anno Domini MCCLXXXVI. Erieus rex
Daciæ, filius Christophori, in nocte S. Ceciliæ, cum caussa venationis in
Jucia demoratus, apud quoddam oppidum quievisset, cum nimium sopo
ratus, in horreo quodam, aperto ostio, dormivisset, cunctis, qui secum e-
rant, dormientibus, intraverunt cum parva laternula y) VII. viri armati,
quorum unus Regis caput, cum manu supposita, grosso trusorio z) perfo
ravit. Deinde alii subsecuti, LXX. vulnera ei inferentes, et ejus visce
ra extrahentes, crudeliter occiderunt. Qui autem hi fuerunt, penitus
ignoratur. Anno sequenti juratum est in Dacia a XXVII. Militibus, quod
Dominus Jacobus, Comes Hallandiæ , et Marscalcus Stigotus, et Nicolaus
Hallandsfare, Petrus Porse, et frater suus, et eorum complices , erant Regis
occisores, propter quod fugerunt in Norvegiam; inde ædificaverunt in
sulam Hielm, ut supra. Verum postmodum rotatus est quidam Rane, qui
dicebatur unus eorum fuisse, de quo canticum sollenne frequentatur o).
Rex igitur Magnus in senium vergens, volens futuris regni periculis
providere, sed et filiis nihilominus prospicere de statu et conservatione
eorum, procuravit filium suum seniorem Eirgerum, in Regem eleri ad
huc vivens. Electus est ergo in Regem Sveciæ Birgerus Magni filius
Skeningiæ, anno Domini MCCLXXXIV. Cui etiam omnes Consiliarii
et meliores regni homagium et juramentum fidelitatis praestiterunt, juran
tes et fide media promittentes, quod eum post mortem patris sui habe
rent pro Rege, ac eidem, tanquam vero Regi et Domino, adhærerent.
Dein-
s) Cod. 2 . Keyavskaer; _y) Cod. 4. lucernula.
t) Erieus Clipping. ^ Instrumentum ferreum, qüo aliquid trudi
te) Nov. 22 . tur. Vocabulum rarissime obvium ex hoc loco citat
■v) Annal. Wisbyens. ap. Langebek, T. I. p. Du Cange.
25g. cfr. Clironol. N:o 12 . 16 . a y Cfr. Danske Viser fra middelalderen. T. II.
x) Quid sequuntur au verbum fere derivata pag. i56, 566.
sunt e Chronol. N:o 16 . Sect. I. p, 54.