66
I. CHRONIGA
joris Foloniæ et Domicellam Rikissam, filiam Domini Waîdemari reeris
Sueciæ, in qua etiam ponitur Ericus, Archiepiscopus Magdeburgensis. Item
ipse fecit permutationem cum Corona de piscatura et parte amnis Upsa-
lise, scribens se Electum consecratum.
De rebellibus non colligendis aut fovendis.
Ericus, Dei gratia, Danorum Slavorumque Rex, omnibus praesens scriptum cer
nentibus in Domino salutem. Noveritis, quod Nos charissimo fratri nostro Magno, regi
Sueorum illustri, bona fide promittimus, quod, si processu temporis aliquis de homini
bus suis sibi contumaciter opposuerit, nullum ad Nos refugium habere debeat; Nec præ-
stabimus eidem auxilium aut favorem : Et ipse Nobis versa vice de hominibus nostris
idem facere promisit. Datum Lagaholm anno Domini MCCLXXVIIf.
Item de matrimonio inter lilium Regis Sueciæ et filiam Regis Daciæ.
Ericus, Dei gratia, Danorum Slavorumque Rex, omnibus præsens scriptum cer
nentibus in Domino salutem. Noveritis quod Nos sincero animo intendentes, ac firmum
propositum habentes, quod inter magnificum principem Dnm. Magnuin Sueorum Gotho-
rumque Regem illustrem, fratrem nostrum charissimum, et regnum ipsius ex una parte,
ac Nos et regnum nostrum ex altera, firma pax et amicitia stabilis perpetuo habeatur.
Propter quod Iiabito utriusque fidelium consilio, Nos dicto Regi fide media promisi
mus, et ipse nobis vice versa, quod filiam nostram seniorem, cum filio ipsius Regis Suecice
et haerede regni Sueciæ, cum ad annos nubiles pervenerint, matrimonialiter copulemus.
Et si Nos medio tempore mori contigerit, procurabimus, quod ipsi nihilominus matri-
monialiter copulentur. Quod si per Nos steterit, quo minus hujusmodi matrimonium
sortiatur effectum, obligamus Nos ad solvendum dicto Domino Magno X. Millia mar-
charum argenti puri, &c.
Item obligabant se ad succurrendum sibi, et praestandum alter alteri
auxilium contra quoslibet impugnantes. Item de lilia Comitis Holsatiæ et
ejus dote. Item rex Daciae et rex Norvegiæ constituunt eundem Dominum
Magnum, regem Sueciæ, judicem in caussa, quae inter eos vertebatur, sub
jicientes se ejus judicio et sententiae delinitivae, quae fuit Calmarniæ ter
minata. Multa ardua cum rege Danorum Erico, et rege Noricorum Eri-
co, hic rex Magnus magnifice et magnanimiter, multumque prudenter o-
peratus est r).
De Monasteriis, quae fundavit Rex Magnus.
Cum pacem dedisset Omnipotens regi Sueorum Magno in circuitu et
in regno, coepit cogitare ferventer et frequenter de animae suæ salute, ut
seminaret, unde metere posset benedictionem. Cum igitur decrevisset fi
liam suam religioni tradere, et Christo Domino desponsare, elegit locum,
quem pariter cum filia Domino consecraret, aupd oppidum Hohnense in
Norramalm. Sed locum ipsum superstitione quadam et ambitione pom
patica militari percelebrem fecit, ut parcam dicere, perfædavit. Convo
cata enim apud oppidum Stockhohnense grandi multitudine Prineipum et
Baronum de partibus ultramarinis, magna etiam copia Militum et Nobi
lium de regno, fecit convivium grande juxta magnificentiam principalem
diebus multis, ut ostenderet divitias gloriæ regni sui, in multa etiam o-
stentatione militaris exercitii et pompa gloriæ secularis. In loco enim
fundandi monasterii, filium suum Birgerum Militem fecit, qui factus Mi
les a patre, Ducem Brunsvicensem Albertum tunc praesentem, in multa
suorum Nobilium comitiva, Militem fecit, et hic ex consequenti Milites
XL.
r) Cfr. Lagerbring, T. II. p. 627.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.