Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

ERIGI OLAI 
65 
Regem parte ex una, et Nos ex altera, bona fide promittimus eidem Domino Regi Da 
ciae, seu successori suo, solvere IV. M. Marcharum argenti puri, ad pondus Colonien- 
se, terminis infra scriptis, impignerantes eidem castrum Ludosiae, cum Districtibus ad 
jacentibus, Scc. 
Tunc rex Danorum Ericus interposuit partes suas, ut ad concordiam 
reducerentur Rex Magnus et frater suus Dominus "Waldemarus, quondam 
rex JSueciæ, eratque contentus idem Dnus. 'Waldemarus libere resignare ad 
inanus fratris sui Domini Magni regis partem regni dimidiam, quam ex 
priori concordia et pacto acceperat possidendam, dummodo rura paterna- 
lia et hsereditaria posset libere et integre possidere. Jam enim mortua 
Sophia Regina, proposuit in Dacia residere, accepta ibi uxore quadam 
Christina, ac ea mortua, quadam filia Comitis n) Catharina* Quibus hoc 
modo per Regem Daciae, et quosdam alios concordatis, libere resignatio 
ns suæ dedit litteras in hunc modum. 
Universis Christi fidelibus , ad quos præsentes litteræ pervenerint, Waldemarus Dei 
gratia Rex Sucorum, salutem in Domino sempiternam. Noverint tam œtas praesentium, 
quam posteritas futurorum: Nos Regnum Sueorum, quod ad Nos jure hæreditario de 
volutum est, charissiino fratri nostro Domino Magno, eadem gratia, Duci Sueorum , con 
cedimus et damus, cum omni gubernatione, jure et regimine possidendum, Coronam 
regni ei cum omnibus Regalibus attinentiis concedentes et firmissime promittentes, quod 
nunquam occulte vel rii an i fest e, factis, dictis vel scriptis, in regno vel extra, huic or 
dinationi contraire velimus, oCc. 
Exstant etjam plures litterae suæ de regni resignatione; sed et litte 
rae Consiliariorum regni testimoniales super eodem, quæ etiam asserunt 
Dnum. Magnum valde fuisse difficilem, et invitum ad suscipiendam resig- 
nationem hujusmodi et oriera regiae dignitatis. Dederunt etiam Consiliarii 
regi Magno litteras in hunc modum. 
Benedictus, Dei gratia, Dux Finlandiæ, Magnus eadem gratia Uplandensis 6) 
Episcopus, &c. Sane confitemur et publice protestamur p ), Nos illustri Domino no 
stro, Dno. Magno, Dei gratia, Sueorum Regi atque Gothorum, salubriter consuluisse et 
modis omnibus suggessisse, quod Dnm. Walde marum fratrem suum, qui omni jure, 
quod in regno nostro dignoscebatur possidere , libere renunciato, memoratum regnum 
nihilominus interdum per se et per suos, nec non et alienos attentavit inhumaniter per- 
turbare; (qui dimissa etiam uxore propria et legitima, quasi mente captus et suæ famae 
prodigus, et antiqui hostis suggestione et instinctu, formidine divinae ultionis minime re 
ti aenatus, mulierculis vilibus interdum per coitum damnatum, quandoque etiam et sce 
leribus adulterii publice adhaerebat; contemnens, ad salutarem Praelatorum regni moni 
tionem, ab earundem nefario consortio resilire, et ad tantam vergebat ignominiam et 
inopiam, ut in alienis partibus degere coepit vagabundus, in maximum suæ animae prae 
judicium et scandalum plurimorum), usque ad emendationem vitae suæ et morum refor- 
malionem, deputatis sibi servitoribus competentibus, cum esculentis et poculentis compe 
tentibus, faciat custodiri &c. Datum anno Domini MCCLXXXV. 
Roc tempore quidam Magnus <7) in multis litteris scribebat se Archie- 
lectum Upsaiensem, item Electum et confirmatum Ecclesiae Upsalensisj 
quarum una est de matrimonio contracto inter Primilzonem Ducem ma 
joris 
n) De Gütskow , Pomeranlæ. 
t>) Cod. 4. Upsaleusis. 
p) Cod. 2. Profitemur. 
9) Magnus Boetii, de quo Hhyr.eliu*, Episc. p. 
56. Dir. Lagerbring T. II. p. 746 . 
Torn. IL
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.