Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

64 
I* CHRONICA 
sonis vocavit eosdem aci se, constitutum in civitate Scarensi, in curia, in 
qua praemissa caedes et capti vatio fuerat perpetrata, cui nomen erat Gæ- 
lequist c). Quos venientes fecit continuo comprehendi, et ad Stokholiu 
perduci, ubi duo ex eis, scilicet Johan Philipson et Johan Karlson, capite 
sunt truncati. Philippus vero de Rumby omnibus suis haereditariis bonis 
vitam cum difficultate redemit. Decollatus est etiam Birgerus frater Jo 
hannis Philippi; Karolus autem praefectus est Finlandiæ, et ita omnis hæc 
discordia est sedata. 
Anno Dni MCCLXXIX. obiit Nicolaus Papa et electus est Martinus d ). 
Eodem anno resignavit Waldemarus totum regnum in manus fratris sui 
Magni et recessit ad Daciam, ad suam Christinam e). Eodem anno mor 
tuus est primogenitus Magni Regis f) et sepultus Upsaliæ. 
Anno Dni MCCLXXX. decollati sunt supra scripti, videlicet Joan 
Philipson et Birgerus, frater ejus, et Joan Karlson, sororius eorum, et mul 
ti. Eodem anno natus est Birgerus, postea Rex. Eodem anno mortuus est 
Magnus, Rex Norvegiæ et electus est filius ejus Ericus in Regem g). 
Anno Dni MCCLXXXI. venerunt sorores in SJkeningiam. Eodem 
anno obiit Ulffo Dapifer /j). Eodem anno obiit Dnus. Jacobus Archiepi- 
scopus Upsalensis, et electus est Johannes Odolphi i). Eodem anno fugit 
Dnus Karolus Gostavi in Ruziain k). 
Anno Dni MCCLXXX1I. obiit Sigridis I) in Skeningia, quæ fundavit 
Monasterium. 
Anno Domini MCCLXXX1V. electus est in regem Sueciæ Birgerus 
filius Magni Skeningiæ, et Ericus frater ejus factus est Dux, licet ambo 
essent parvuli; Benedictus Dux Finlandiæ. 
Post hæc rex Sueorum Magnus, et rex Danoruin Ericus, pro frater 
nali et lirma eorum ad invicem concordia convenerunt in confinio utri- 
usque regnorum, in multa Militum comitiva. Ubi hastiludia et mul 
ta militaris studii exercitia sunt habita, in quibus exercendis famosiores 
isti fuerunt de Dacia: Dnus. Petrus Skaningh, cui ex adverso occurrit de 
Suecis Hollingerus Karlson, filius Karoli Legislatoris m ), Item ex j arte Da 
corum quidam Magnus Dysawaldh, ad modum Goiiæ castrum Israel expro 
brantis, fecit sæpius proclamari: utrumne esset Uplandensis aliquis, qui 
sub vadio equorum partis utriusque, cum adjectione centum Marcarum, 
sibi vellet occurrere? Surrexit tandem quidam ex parte Sueorum, Ærin- 
gisl Platha, qui, conventione facta, primo congressu illum longe dejecit ab 
equo. 
Eo tempore sunt ambo Reges, Magnus scii. Sueorum et Ericus Dano- 
rurti, amicissime concordati, datis per Regem Magnum litteris infra scriptis: 
Magnus, Dei gratia Sueorum, Gothorumque Rex, salutem in Domino. Noturn 
facimus, quod sopitis et terminatis omnibus caussis, injuriis et quaestionibus, quæ verte 
bantur inter charissimum fratrem nostrum, Dominum Eric um, Danorum ScJavorunique 
ftpgem 
e) Cfr. Citron. Rhythm, maj. 1. c. ^ A) Cod. i. Ulfo Karlson sepull us Skæningiæ. 
d) Hæc et quæ sequuntur ex Chronologiis ve- Cfr. Clirotiol. N:o 12. p. 25. 
tustis excerpta sunt. Cfr. præcipue Cbrouol. N:o i) Cod. 4. Adolphi. 
12. l4. Quæ Messenius heic immutavit et omisit, nos t) Cod. 2. 4. deest. 
ad fidem Codicum restituimus. I) Sic. Lege: Ingridis. cfr. Rbyzelii Mona- 
e ) Amasia illius, vide infra. steriol. p. 107. 
j) Domicellus Ericus. Chronol. N:o 12. m ) Chron. Rhythm, majus : 
g ) Cfr. Annal. Esrom.ap. Langebek, T I.p.247. Herr Cari Lagman sva heet hans Fader,
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.