E R I CT OLAl
63
«
tum possent et vellent) stiæ iracundiae insisterent et melius situm face-
rent, scientes eum, quidquid agerent, non timere.
Hoc tempore, videlicet Anno Dni- MCCLXXVIII. obiit Dnus* Fttlko
Archiepiscopus Upsalensis y) et electus est Dnus. Jacobus Israelis, anno
sequenti consecratus.
Anno Dni. MCCLXXVIII. obiit Dnus. Ericus Episcopus Scarensîs &)*
Eodem anno interfectus est Ingemarus Miles Dacus, de consilio Dni*
Joliannis Philippi, et ab ipso captus est Gerardus Comes Holsatiæ.
Anno autem MCCLXXVIII. Regina SueorumDria. Helewich, civiLteni
adiit Searensem cum patre suo D. Gerardo Comite Holsatiæ locutura, Af
fuit ibidem Miles memoratus Ingemarus Nielson Dacus, Regis praestolatus
adventum. Aderant nihilominus et aliqui de Folkungis, videlicet Joan
Philipson, Joan Karlson, Amund Tuweson a), et Dnus. Philip
pus de Rurnby, (alias de Rampnby). Hi sicut mente tractaverant et
voce non tacuerant, efficere cupiebant, ne extranei in regno principatum
aliquem obtinerent, inito consilio concluserunt Damn. Gerardum Comi
tem Holsatiæ, patrem videlicet Reginæ et Regis socerum, captivare. Nec
distulerunt, quod mente conceperant, effectui mancipare. Continuo enim
ad arma prosiliunt, locum, in quo degebat, invadunt, et ibidem reperi-
entes praefatum Ingemarum, eundem truculenter occidunt Gerardum ve
ro Comitem captivantes, et de loco velocius auferentes, in castro Ympse-
borg b) incluserunt; Regina vero stupefacta et territa, in monasterium
se recepit. Præcipuus autem inter Folkungos, cujus auctoritate et consi
lio hæc gerebantur, erat Joan Philipson, qui, Ingemaro occiso et Comite
captivato, mox cum suis castrum Jonacopense munitissimum obsidione li
gavit; in quibus factis dicunt quidam Dnum. Waldemarum, jam tunc depo
situm, concurrisse pariter cum eis. Audivit Rex, et conturbatus est ven
ter ejus, a voce narrantis contremuerunt labia audientis. Dolebat quidem
pro socero et Regina, timebat nihilominus pro se ipso. Erant enim Folk-
ungi viri potentes in regno, longam post se restem amicorum et familia
rium trahentes. Sed et frater Regis senior ætate et dignitate, Dominus
Waldemarus de amissione regni minus bene contentus, multos intra re
gnum et extra habuit fautores et amicos. Tanto ergo tempestivius et di
ligentius sibi providit de remedio salutari, quanto mora periculosior in tan
to discrimine videbatur, praecipue in custodiendis munitionibus suis, et
sui corporis secuia tutela. Conceptum ergo adversus Folkungos furorem
caute dissimulavit ad tempus, et coepit ad præfatos Milites per litteras et
nuncios, et in conversatione mutua blande et familiariter se habere, lau
dans et approbans atque commendans, quæ per eos gesta fuerant in prae
missis, dicensque quod juste et rationabiliter hæc fecissent, et tanquam fi
delissimi viri, zelantes pro patria, bonum regni scire et procurare volen
tes, invasores extraneos excludere cupientes. Atque in hunc modum ob
tinuit praefatum Comitem a captivitate et vinculis liberari, et ad propria
cum honore redire, et insultum, et dissentionem obortam, furentesque ac
concitatos animos mitigari. Exinde, opportunitate inventa, litteris dulci
sonis
a ) Cod. 2. Tlmresori.
b) ln Veati'ogo Lilia. Cliron. Rhythm. niaj.p. 17*
y) Cfr. Benzelii not. ad Monum. p. 202.
z) Chronol. N:o 12.