ßa
T. CHU ONIC A
qui lactat et palpat et caput inpinguat oleo peccatoris. Fili, inquit, site
lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.
Accidit interim , Militem quendarn ob sua demerita de Dacia exula-
re, cui nomen erat Petrus Porze t), qui ad regem Magnum divertens,
multo ab eo favore susceptus, fortalitiurn quoddam ab eo munitissimum
regendum accepit, a quo etiam multa spolia et pauperum exactiones exer
cuit. Nescio, si simulato exilio fraudem molitus advenerit. Hic erat unus,
qui argentum promissum exegit, ad quod obtinendum castro sibi commisso
taliter usus est. Inventa enim opportunitate, invitatum a se«) Regem vo
cavit ad castrum, et cum jam Rex hilarior esset, residentem in mensa
hostiliter,captivavit, et ad solvendum promissa minaci manu et voce coegit.
Constrictus u) igitur Rex et in arcto positus, castrum illi Ludosiæ cum
subjectis reditibus assignavit, et nihilominus illi consuetam amicitiam
conservavit.
Erat et alius Miles de Dacia, nomine Inge ma rus, in tantum regi
Magno dilectus, ut ei consanguineam suam, Helenam quaridam,matrimonio
copularet, et, ultra quam ille absque verecundia desiderare posset, honorando
dotaret. Commovit intraneos indignatio multa, et æmulatio gravis accen
dit, quod homines extraneos, qui vel propter eorum tacinora a patria
propria erant ejecti, vel ob insidias fabricandas terram intraverant alie
nam, Rex supra omnes indigenas divitiis et honoribus extulisset, et cum
eis in arduis regni negotiis sua consilia tractare consuevit, regnicolis
posthabitis. Erant eo tempore potiores in regno de posteritate geniti Bu-
ciSfFolkonis x), qui et Folk ungi dicebantur. Quibus ratione genitune
quasi ex officio incumbebat, ea deducere ad notitiam Regis quæ rernpu-
blicam concernebant; nec forte propter ea displicentiam aliquam incur
rissent, si opportune pro modo, loco et tempore id fecissent. Offensum
enim Frincipem super agendis et gerendis negotiis convenire, non est aliud
quam expandere retia in capturam in æquore procelloso. Se quippe et
retia sua perdere festinat, qui tempestati se ingerit, et tranquillam maris
faciem non exspectat. Nam et ea, quæ per se grata sunt, ex relatione
quandoque displicent inconsulta. Hi ergo Folk ungi, vel pro sua duntaxat
progenie, vel in persona totius Sueorum Baroniæ, Regem, increpare sunt
ausi, dicentes, quod jactanter et ambitiose pro quadam sui nominis gloria
viros extraneos præferret innatis. Militem autem illum Ingemarum duris
sermonibus sunt aggressi, dicentes se neque sanguine sive parentela, nec
industria militari eo inferiores, neque sui intuitu velle deinceps haberi
contemptui; apertius exprimentes, quod nisi Rex sensum suum m discre
tione virorum aliter informaret, et viros extraneos eis præferre desisteret,
ipsi de remedio providerent. Ille vero, ut erat elatus, contumeliosus et
audax, durius ad eorum verba respondit, arguens primum, quod pro ejus
minoratione et abjectione coram Majestate Regia laborassent, dicens eos
talia protulisse, quæ merito debuerant tacuisse. Deinde quasi suo merito
exaltatum, in nullo eis penitus obligari, utputa quorum auxilio nunquam
se senserat relevatum; ac demum contemptis eorum minis, suasit, ut
quan-
i ) Cod. 2 . 4. Petrus Poze.
u) Cod. 2. 4. ad se.
v) Messenius male: constitutus.
Cod, 2. 4. Fulkonis.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.