Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

ERÏCI OLAt 
êr 
ciæ, quod Sueci cuin rege suo Magno in regnum Daciae commisisseht * et 
ut. Regem ipsum cogeret ad solvendum argentum jarn sæpius memoratum« 
Dissimulabat interim rex Magnus partes intrare Vestgothiæ, ut Regem 
Daciae debellaret, aut quia putabat, se tantam potentiam non habere* prae 
cipue cum nondum esset, secundum aliquos, coronatus in regem, aut quia 
parcens humano sanguini noluit tantam stragem utrinque committi« Post 
quam autem Rex Danorum moram longam traxisset ibidem* ex caussis 
emergentibus coactus est reverti in Daciam. Nobilibus igitur et potentio- 
ribus utriusque regnorum diu rnultumque pro concordia laborantibus, ad hoc 
tandem negotium est deductum, ut Regi Danorum solveretur memoratum 
argentum, et in hoc contentus et pacatus cum rege Magno in firmam 
amicitiam conveniret. Et hoc pacto inito, rex Ericus cum suo exercitu 
in Daciam est reversus, comitante eos pariter rege Waldemaro. Putant 
quidam, hac vice nec prius obtentum, quod Rex Waldemarus regni dimidi 
um obtineret, et Magnus nihilominus solus Rex Suecise diceretur o ). Et 
quod tunc primum Magnus electus sit in regem, cum jam vidissent o- 
innes infidelitatem et fraudem regis Waldemari. Potuit autem esse, quod 
pars dimidia regni, quam Magnus ei concesserat, visa Waldemari stulti 
tia, tune cum ceteris in electionem Magni consenserit. Dicunt alii, quod 
Dux Magnus non aliter luerit electus in Regem, nisi quod armorum vi 
lratrem suum ejecit, et regnum per potentiam occupavit p). In omni 
bus enim, quæ de eo hactenus sunt narrata in chronicis, non Rex sed 
Dux fuerat nominatus q). Alicubi scriptum invenies hoc modo: Anno 
Domini MCCLXXVI. depositus est Rex Waldemarus per Ecclesiam et 
per Principes propter sua facinora, et electus est frater ejus Magnus apud 
Morasteen, et in Upsalensi Ecclesia coronatus r). Eodem anno, vide 
licet MCCLXXVI. translatus est B. Ericus, et sedes Archiépiscopal« de 
antiqua Upsalia ad locum, ubi nunc fundata est Ecclesia Metropolitana s). 
Hic rex Magnus curn esset vir strenuus, et in rebus bellicis et acti 
bus militaribus insignis et clarus, diligebat Milites, ac alios Nobiles qui 
operam dabant studio militari, et eo amplius, quo diligentius eos videbat 
s renuis actibus insudare. Unde factum est, ut viri extranei, Alemanni et 
Daci, multam cum eo familiaritatem contraherent, altumque locum emi- 
nentiæ et amicitiae, etiam præ indigenis, obtinerent. Sueci enim, praeci 
pue Upland enses, ut plurimum tepidi sunt, moribus segnes, conversatio 
ne distorti, rusticano potius operi, quam arduis rebus intenti, ideoque cu- 
nalibus et militaribus negotiis, et Principum obsequiis minus apti Deci 
piuntur autem Principes frequenter in electione virorum, dum gestus ex 
teriores et verborum blanditias aestimantes, intentiones loquentlum aut ser 
pit^ucen n0n n a “ nt , Fistula en ™ canit, volucrem dum deci- 
Pit auceps. Qui tecum loquitur tendit ad laqueum. Laudatur quippe 
punceps peccator in desideriis animae suæ, et iniquus benedicitur adulator, 
qui 
o) Cfiroriol. N:o i 5 . 16. « , , 
p) Chron. Pros, et R| lytlim ( R< ** eln e f e e,ec ' ura an >* 2 ^' autem seqne.i- 
V) Chron. Rhythm. p JHo. £ coronatum, pu tamus. Cfr. quæ monet Lagerbring, 
bit '1 Annum Coronahoms CbronoIogiæ vétustés s) Translationem S. Erici auclor (v „ 
habe,, 12 ;5 I.1276. Chron. P ros . l2 No#> 0lltI1 $ ) J, 5 ,, fert cti ." C,0r < v ‘ P* 
Lagerbringio, Magnum regnum capessisse vel in Chronol. N:o is. et 33 . 
tl8m annum habent 
Tom. II. 
16.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.