6o
I. CHRONICA
deles suos jubet esse paratos, et in continenti Skaniam et Hallandiam in
trans, horrendo utramque vastavit incendio; sed apud pontem Rignabro k)
ultra progredi prohibitus, in Sueciam est reversus.
Hæc autem inaestimabilia damna pauperibus illis, quæ passi sunt, ob
nihil aliud intulit, nisi quod rex Daciae Ericus exegit ab eo argentum,
sibi promissum ab eo pro C. familiarium armatura. Hoc autem anno obiit
Domicellus Ericus frater regum Waldemari et Magni.
Illatis autem tantis injuriis, et Skanensibus tantis damnis affectis, rex
Ericus cum tota Daciæ Baronia, ultricem commovetur in iram, et ad su
mendam vindictam tantæ tyrannidis vehementer accensi, modos idoneos
inquirebant. Quieverunt tamen hac hyeme a bellorum insultu; sed non
quieverunt animis, quo minus sibi de armorum apparatibus providerent.
Attraxerunt interim sibi regem Waldemarum, ut ipse cum eis in eandem
sententiam conspiraret. Quorum versuto circumventus consilio, et pro
pria insuper temeritate traductus, ut occasionem quæreret contra fratrem,
in caussam transiens alienam, ad exigendum argentum Regi Danormn pro
missimi!, se quasi advocatum medium introjecit. Accessit igitur fratrem
suum, regem Magnum in loco, qui dicitur Sanda /) aperte ei denunci-
ans, aut forte per alios significans, quod de divisione regni jam alias fa
cta, non esset contentus, imo vellet aut totum regnum habere, aut loto
carere; de Dariorum potentia et fideli assistentia plus justo confisus, reputans
ut quorum auxilio frater suus jam victor fuerat, eorum etiam potentia
vinceretur. Adjunctus inde Danorum exercitui, qui in aestate sequente
tendebat in Verendiam', patriam* illam vastavit incendio, civitatem Vexio-
nensenr igne conflagrante comburens, cum Ecclesia Cathedrali. Damnum
tamen refudit Ecclesiae, dans èi Tolfagarna m ) perpetuo possidendum
in refusionem incendii memorati. Supervenit etiam novus exercitus ad
easdem partes ex Dacia, cujus Duces praecipui erant egregii Milites, Domi
nus Palno Hwit, et Benedictus de Alsnô »), invictissimi bellatores,
qui dum nihil periculi imminere sentirent, armis depositis commessatio-
ni vacabant, cum subito vox praeconis insonuit, adesse præ foribus adver
sarios UplaiVdenses, quorum ductor et institutor erat egregrius Miles Do
minus tllfo Carlson, CC. habens equites bellatores. Tunc Dani praeci
pites currunt ad arma, equos potenter ascendunt, et'viriliter obviant ini
micis, quos illi bello paratiores et promtiores excipiunt, et victores effe
cti captivos Dacos ad propria redire sinentes, unius anni terminum con
cesserunt; quo elapso ad Sudhercopiam venire, fide media et obligatione
solita, promiserunt. Hæc anno Domini MCCLXXVÏ.
Anno sequenti videlicet MCCLXXVII. V/aldemarus quondam 5 rex
Sueciæ*, cum rege Danorum Erico, cum immenso exercitu Vestgothiani
intraverunt,' quam ei miserabiliter vastaverunt, rege Erico meram trahen
te in Axawald, duin gens, quam secuui adduxerant, Vestgothiam perva
gata, patriam illam redderet desolatam. Habebat V/aldemarus spem, ut
fratre suo veniente et victo, ipse in gradum pristinæ dignitatis regiae red
deretur. Regis vero Danorum intentio fuit, ut vindicaret in regnum Sue-
; ciæ,
h) Cfr. obss. ad Cliron. Rhylhia. maj. p. m ) Cfr. C!;ron. itliytlirn. P* l5*
l) Pnediurn in Oslrogothia et paroecia Asby* n) Allesou 1, Alfa oui cfc x . xl. p.