58
I. CHRONICA
miens, et cum Mars ingrueret, otia sumens. Exercitus autem reliquae mul
titudinis, quæ praecesserat et silvam jam transierat, juxta villam Howa
stationem accepit, et sine duce, sine ordine, sine dirigente et facienda im
perante, derelictus, vagus ac dubius ferebatur, aliis lioc, aliis aliud atten
tare volentibus. Rege igitur ita dormiente, et Regina magniloqua ad Scac-
cos ludente, dum Regis exercitus, quid faceret, fluctuabat ignarus, subito
super illos irruit Danorum exercitus, quem Dux Magnus adduxerat, et prae
valuit Dux et Regis stravit exercitum, et, ut verba Reginae in vacuum
non transirent, cacabos reformavit; tunc qui evadere potuerunt, ad silva
rum umbracula, lacus et abdita confugerunt, anno Domini MCCLXXVj).
Evasit autem unus equester pene solus, ut nunciaret Regi. Nunciavit au
tem non solum verbis et querela, atque flebili voce sermonum, sed et diris
vulneribus, quæ susceperat sanguine defluente. Consuluit tunc Regi, quod
paululum retrogressus colligeret denuo viros et vires, et pro sua ac regni
tuitione vigilantius decertaret. Sed ille, ut erat improvidus, meticulosus,
et in rebus forte bellicis minus doctus, de sola fuga cogitans, et manum
militarem, quæ apud eum convenerat, absque consilio derelinquens, in Ver-
melandiam praecipitanter aufugit; militia vero a Rege derelicta in Neri-
eiam se recepit.
Dux vero sine mora procedens, cum Regem fugisse rescisset z), c- n-
tinuo post eum direxit vernaculos expeditos, qui eum e vestigio prosecuti,
ubi se hospitio reciperat in villa quadam, adhuc quasi securum cænantem,
et in mensa diutius pausantem comprehenderunt, et ad Ducern, qui in
terim regnum sibi conquirere festinabat, celerius adduxerunt. Nec erat jam
quisquam qui Duci a) se opponeret, contra eum pro Rege pugnando, aut
eivitates et fortalitia muniendo; quin potius majores natu de regno ad eum
confluebant, fidelitatis et homagii juramenta præstando. Rex autem Da-
ciæ Ericus, lilius Christophen, eidem Duci multiplex auxilium præstan
do , confortabat et cooperabatur eidem, tum occasione lucri sui et emo
lumenti sperati £), tum ut Regnum Sueciæ, guerris et discordia et bellis
afflictum, tenderet ad occasum. Nam idem rex Ericus brevi post, pro eo
dem Waldemaro rege decertans, et Ducem expugnare contendens, totam
Vestgothiam igne et ferro vastavit c), non obstante, quod Duci concesse
rat litteras hujus continentiae et tenoris :
Ericus Dei gratia Danorum, Sclavorumque Rex, omnibus praesens scriptum cernen
tibus salutem in omnium Salvatore. Notum esse volumus præsentibus et luturis, quod
inter nos ex una parte, et Nobiles ac Magnificos viros Dominum Magnum Duceni Sue
ciæ, et Doinicellum Ericum fratrem ejus ex altera, taliter placitatum esse, fide media,
et condictum: Quod nos ipsis, pro juribus d) eorum conservandis, efficaciter assistere
debeamus, & c.
Effectus autem est, quod tunc assignavit eis Centum armatos cum o-
mni bellico apparatu, pro quibus illi promiserunt Sex Mille marcharuin
ar-
y) Chron. Rhythm, majus p. i5.
Tha lade Konungen sik neder,
Ok var tlier swa länge at sofva,'
Til striden var alL ändit i Ilofva:
Somma liörde mässa, och somnia sato,
Somma gingo ok somma ato ;
Drottningen leekie Skafftavel,
Ok hugde at Hertugen haffde ingen alvei :
At then var fägin som törst kom Ladan. —
z) Cod. 2 . intellexisset.
a) Messenius male : Dacis.
b) Cori. 2 . sperandi.
c ) Cod, 2. 4. vastatam dimisit.
d) Cod. 4. et Messenius perperam: viribus.
TS Hötte han sva Kätzlana mädan,
(carabos re(ormm>if)