56
Ï. CHRONICA
Mortuo igitur Duce Birgero, cum jam filii sui, Waldemarus,
Magnus, Ericus et Benedictus, sui juris esse coepissent, qui patre
vivente sub ejus alis degentes, de nullis se intromiserunt gubernandis, ex
inde coeperunt propriis commodis et utilitatibus avidius intendere, et quæ-
cunque possent in partem suam trahere. Divisis igitur bonis patrimonia
libus, et quæ eis possent jure hereditario provenire, de regno quoque par
tes aliquas singuli acceperunt. Magnus n) enim, Dux effectus aut dictus,
nomine Ducatus, accepit Sudhermanniam, cum castro Nicopensi, cum mul
tis aliis, quæ volebat. Hic ergo multa animositate et strenuitate vigens,
multiplicavit familiam, actus militares cum suis studiose et potenter exer
cuit, potentioxes regni sibi Consiliarios accivit, statum ac Curiam suam
nobiliter gubernavit, et Rege non inferior in omnibus esse coepit. Displi
cebat Regi tanta ambitio, et viis, quibus honeste potuit, dilatationem tan-
tæ praesumptionis in parte cohibuit; unde, statim post patris funera, dis
sensio inter fratres est orta. Accessit ad hæc Reginæ superbia, quæ fra
tres Regis coepit habere contemptui, quos in conversatione et colloquio sic
despexit, ut raro verbum aliquod eis caritatis ostenderit, et quidquid illi apud
eam agerant, sibi displicere monstraverit. Unde et ipsum Ducem Magnum,
cum esset homo niger et macer, Kæthlabôtare o) appellare consuevit;
fratrem vero ejus Ericum nominavit Erich In g the p). Hæc autem co
gnominum sive agnominum impositio majoris odii et rancoris seminarium
ministrabat. Ad Regis autem miseriam et opprobrium nimis magnum
regnique desolationem et damnum Diabolus hæc congessit, quod socer
suus Ericus rex Daciae, a fratre suo Abel, ut supra narratur, occisus, re
liquit post se duas filias virgines, Iuttham scilicet et Agnetern. Hæc
luttha instinctu Diabolico languere coepit ardore et desiderio videndi so
rorem suam, Sophiam Sueorum reginam, asserens se nullo posse curari
remedio, antequam illa visa; et cum a Nobilibus in conjugium peteretur,
et ad hoc assensus accederet propinquorum, illa se asseruit in perpetua
virginitate mansuram. Cum igitur continuatis suspiriis diebus ac nocti
bus, nil aliud somniaret, cogitaret et diceret, nisi ut Sophiam aspiceret,
annuerunt, licet inviti, qui eam recommendatain habebant, parantes ei
equos, familiares, ancillas et caetera necessaria pro hac via. Rex autem
Waldemarus, audito ejus adventu, misit in occursum ejus turbam utrius-
que sexus hominum nobilissime expeditam. Venit igitur illa in regnum
Sueciæ, et tandem ad Regale palatium, velut si unus angelorum de coelo
descendisset in terras. Coepit autem Rex cum illa nimis familiariter et
socialiter conversari, et quotidianis aspectibus atque sermonibus, illius blan
ditiis et applausibus delinitus, Diabolo instigante, ad illicita incitari; un
de et ex ea dicitur incestuosam sobolem suscepisse. Quo cognito, regina
Sophia omnem, quem eatenus habuerat, decorem et pulchritudinem exuit
facialem, verso vultu continuum in pallorem.
Habebat nihilominus rex Waldemarus ex regina Sophia unum filium
et duas filias, nomen filii Domicellus Ericus, erat autem ipse nobilissi
mae indolis et honestissimorum morum. Filiarum vero altera Rikiza
altera Marina: hæ simul nuptui sunt traditæ: Rikiza quidem Duci de
Ka-
n ) t-od. 2 . in margine addit: hic est Magnus 6) Lebetum reparator
Ladhælass. p) Ericum nihili.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.