ERICI OLAÎ
£5
monuerunt eum ut fugeret, eo quod non esset spes ulla triumphi* At il
le circumspectis aciebus respondit: Quid me sollicitatis de fuga, cum ne
minem vestrum videam fugientem? Tunc illi: Nobis alia est ratio pugnan
di, qui juramento et voto stare tenemur contra fidei inimicos* nec ex qua
cunque necessitate aut angustia fugere nobis licet, etiam si adversarii cen
tupliciter excederent vires nostras; certi autem sumus, quod quam cito
sanguinem fundimus in hac pugna, vitam inveniamus in coelo. Ad hæc
nobilis Domicellus: Si vobis non licet hostibus terga dare, dum tides in
caussa est, multo minus mihi licebit: Certus enim sum et ego, quod, si
quid patiar pro nomine Christiano, potest mihi mercedem tribuere, qui
daturus est vobis. Pugnabat igitur eo die usque ad mortem, et facta est
ante faciem ejus strages innumera Paganorum. Cognita igitur per famam
et nuncium morte ejus, Dux Birgerus orans pro anima ejus, benedixit
Deum pro eo quod separatus esset ab illo.
Hic de consilio uxoris suæ et omnium optimatum regni, accepit uxo
rem filio suo regi Waldemaro filiam regis Daciæ Sophiam, quam pater
suus Rex Daciae Ericus d) cum multa ambitione, et Nobilium utriusque
sexus deeentissima comitiva transmisit in Sueciam, dans cum ea duas ci
vitates in dotem, scilicet Træleborg et Malmogis, et celebratae sunt nuptiae
in Jonacopia, in multa gloria et ambitione regali et ostentatione militari.
Dux autem Birgerus, quamdiu vixit, regnum nihilominus gubernabat : Le
ges quasdam condidit, praecipue de hæreditate sororis cum fratre, et de
emunitate domestica e), ac alias quam plures incolis regni satis acceptas,
quae et hodie usque servantur.
Quia vero his temporibus Kareli et Rutheni, regnum Sueclae occultis
ct continuis oppugnationibus infestabant, die noctuque inter rupes mariti
mas navigio furtivo in insidiis latitantes, et damna intolerabilia regnico
lis inferentes ; — (Nam et Archiepiscopum Johannem circa Almar-
num f) occiderunt, et Sigtoniam combusserunt ; Ducem etiam Jotan*
nem g) , qui novem annis, sine reditu in patriam , contra Ruthenos
et Ingrios in terris eorum pugnaverat, prima nocte postquam in regnum
redierat, circa Askanæs occiderunt K ), quod uxor ejus continuo vindica
vit, omnes eos occidi faciens in monte, qui dicitur Eestaskär Ï) ac infinita
alia damna Regnicolis intulerunt) ~ ideo Dux Birgerus tanto malo viam
praecludens, prudentissimo consilio ductus, castrum Stokholmense cum
oppido fundans, et muris validissimis cingens £ ), consuetum hostibus introi
tum interdixit, atque in hunc modum mari mediterraneo Sueorum, quod
dicitur Mælaren, seram firmissimam anteponens, circumpositis civitati
bus, Ecclesiis atque Parochiis pacem dedit et requiem ab infestationibus
Paganorum. Obiit autem hic Birgerus anno Domini MCCLXVI. sepultus
in Warn hem /), Ducissa biennio ante defuncta. Eodem anno Guido
Cardinalis venit Kalmamiam ;»).
Mor-
tZ) .Tam diidum diem obierat supremum an. z) Cad. 4. Eesthaklippä.
i2j°. Nuptiæ vero celebraUc circa an. ia65. Cfr. h) Coti. 2. eadem manu in margine addit:
■Lagerbring. 'i. II. p. i3;> ; Castrum Colmense cum oppido fundatur a Duce
e) Svetitice Hemfrid, Birgero circa Annos Dni JV1 GC£jX*
f) Hodie Almarstäk 1. Stäke. Z) Ita corrigit vetusta manus in Cod. 2. et
g) De gente Folkungorum. Cod. 4. addit an- recte. Cett. Codd. Alvastro,
num emortualem 1206. _ zzz) Cöd. £1. addit: Hie fuit ordinis Cister-
h) CJiron. Rhythm. majus p. jo. ciertsis.