Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

54 
I. CHRONICA 
batur libentius' supportatus. Et cum nec sic esset ille contentus, addidit 
ipse Miles Ioarus: si quod gestum est omnino tibi displiceat, fac de tuo 
filio quod tibi placuerit, et facile inveniemus, quem in Regem eligemus. 
Tacuit ille paulisper, et ait: Quem ergo eligetis, cum absque Rege 
subsistere non possitis, quasi adhuc spem habens, quod ad eum converte 
rent vota sua. Ad hoc Ioarus: De tunica, qua induor, Regem excutie 
mus. Tunc ille metuens, ne forte tam ipse, quam filius honore regio 
privaretur, ratum se habere asseruit, quod per eos de filio erat gestum. 
Habuit autem Dux Birgerus quatuor filios, quorum senior vocabatur 
Waldemarus, et hic electus erat in Regem; a:dus Benedictus; 5:us 
Magnus, et 4:tus Ericus. Erant autem omnes eo tempore adhue juve 
nes et ad regendum inepti, unde seniori, cui ex officio cura regendi in 
cumbebat, datus est gubernator, qui eum in singulis dirigebat, Miles qui 
dam providus et discretus. Et hic quidem personam Regis custodiebat, in 
moribus ac agendis per eum singulis informabat, et tam ipsum quam fa 
miliam eius quotidianam regebat. Dux autem Birgerus, pater Regis, de 
Regni gubernatione se sollicitius intromisit, dispensans ac dividens filiis 
suis, prout unicuique suppetebat y). 
Eo tempore creverunt Folkungi in numero et potentia, erantque pa 
rati ad multa mala, quæ etiam opere perpetrabant, quamvis Dux Fulko 
z) unde traxerunt originem, fuisset vir virtutis et maximae honestatis. 
Erat hoc tempore eorum Capitaneus principalis Carolus Domicellus a), qui 
se Duci Birgero præ cæteris opponebat; propter quod Birgerus diligentius 
perquirebat, quibus viis posset eum de medio separare. Quo intellecto 
progenies illa se corroborans, collectis copiis undecunque validum exerci 
tum congregavit, et juxta pontem Herwadzbro b) cum suo consedit exer 
citu. Advenit ex adverso Dux Birgerus, et Episcopus Colo: tantum suis 
blandiciis, juramentis terribilibus interpositis, effecerunt, ut Folkungenses 
depositis armis, nudi ad hostes transirent per pontem, quod præcipue ausi 
sunt facere propter juramentum Fipiscopi memorati, de securitate vitae eo 
rum et pacis emissum. Sed quamprimum venissent, capite sunt truncati. 
Veruratamen principalis eorum director, scilicet Domicellus Carolus, non 
erat eo tempore inter illos, et facti sunt amici Dux Birgerus et Carolus 
Domicellus, sic tamen, ut alter alterius vitam perdere conaretur. Et cum 
Dux continuo ad hoc tenderet, ut Carolum occideret gladio vel veneno, 
cujusdam Militis consilio, qui hoc plene cognoverat, fugit e regno ad Mi 
lites Templarios c) in Prussia. Quo cum venisset, grandis exercitus Li- 
tuanorum infidelium terram Prutenorum invasit, et Milites Cruciferi, 
ut his armati occurrerent, se parabant. Interrogatus autem Domicellus, 
utrum vellet cum ipsis in pugnam procedere, aut in loco securo consiste 
re, sic respondit: Absit a me, dum pro fide pugnatur, a pugna quiescere; 
vitam et vires lætanter exhibebo, dum morte vitam mercari invenio. Cum 
igitur bellum ferveret acerrimum, et præ multitudine paganorum exerci 
tus caderet Christianorum, milites, qui a latere Caroli pugnabant vicinius 
mo- 
Jf) Chron. Rhythm, maj. p, 7. h) In Veslmannia. ”Jmian Svidia” Chron. 
z) Cod. 2. Folko. Rhythm, njaj. cujus cod. 1, Wesman ne laude addit. 
«) Junker Carl, in Chron. Rhythm, maj. c) ’Guds Riddare” Clxron. RljyUuu. maj. 
P* 7 * Crucileros in Borussia appellat.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.