Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

ERICI OLAÎ 
nimenta. Afflante igitur vento prospero, brevi temporis spatio mari tran 
sito, Sueorum navalis exercitus portui applicuit Tavestorum. Jam autem,. 
quid acturi essent, dudum deliberato, relictis navibus, vexillis erectis, 
omnis multitudo armata terras ingreditur, ferocibus animis hostium ca 
stra irrumpens, fugitque pavore deterrita hostium turma, sequitur a tergo 
victrix Sueorum audacia, et opulentam praedam fugientium apprehendit. 
Datur nihilominus optio fugientibus, ut qui vellent herent Christiani, vi 
ta et bonis salvis sibi remanentibus; alioquin tam vita quam bonis excide 
rent. Multis igitur Christianis effectis, validissimis muris fortalitium ex 
struitur, et Tavestaborgh appellatur, et munitione necessaria roboratur, 
custodibus deputatis. Quibus gestis, et terra Tavestiæ Christianitati asscri- 
pta, moritur rex Ericus anno Domini MCCL. ipso die Purificationis s), 
et ita ab electione S. Erici, usque ad mortem hujus Erici, fluxerunt an 
ni centum. Eodem anno obiit domina Ingridis, dicta Ylva t ). 
Erat hoc tempore in regno Sueorum Miles quidam famosus et 
potens, cujus erat habitatio Grôneborgh, non longe ab Enecopia. Hic, 
regno vacante post mortem regis Erici, curarn gessit reipublicæ, et quæ 
agenda erant, cæteris consentientibus disponebat. Erat autem illius autho- 
ritatis apud omnes, ut facta ejus tota populi Communitas approbaret. Mor 
tuo igitur Rege praefato, hujus Militis, cujus nomen erat loar Blaa, con- 5 9 , 
silio et authoritate in Regem eligitur Wald emar us filius Ducis Birgeri, d T„t 
qui adhuc in Tavestia agebat cum exercitu, quem ducebat. ru * 
Anno Domini MCCXL. moritur Waldemarus rex Daciæ, et succedit 
ei Ericus, filius suus. Hic pius et justus a fratre suo Abel dolose capi 
tur et occiditur, anno Domini MCCLI. «). Hic Sanctus est. Succedit A- 
bel et in Frisia occiditur. Inde regnat Christopherus , qui captivavit Ja- 
cobum Archiepiscopum Lundensem, et ponitur interdictum in regno 
Daciae. 
Anno Domini MCCXL VIII. obiit Fulko v) Dux Sueorum. Eodem 
anno Holmgerus x) Miles decollatur, sepultus in monasterio Schogli, 
Eodem anno obiit Thomas Episcopus Aboensis. 
Percepta m Tavestia morte regis Erici, cum iarn omnia essent ad 
laudem Dei, et Sueorum voluntatem feliciter expedita, Dux Birg erus 
et universus exercitus sibi commissus in patriam cum gloriosa victoria 
remearunt. Auditis autem, quæ facta fuerant super electione Regis, idem 
Dux Birgerus regni cupidus moleste ferebat et invide, quod eo præter- 
misso filium suum elegissent in Regem; non quia filio invidebat, sed quod 
sibi ipsi plus favebat. Convocatis igitur ad colloquium Universis, qui ele 
ctioni interfuerant, aut qui interesse habebant, Dux Birgerus, surgens in 
medium et quasi electionem irritam facturus, interrogat, quisnam præ- 
sumpsisset in ejus absentia Regem constituere, maxime talem!, qui nec 
dum ætatem, nec scientiam regendi haberet? Miles ergo praefatus Ioarus 
se id fecisse testatur, caussam assignans et dicens; quod idem Birge 
rus licet plurimum, ut dicebat, idoneus, senio tamen iam gravatus, puta 
batur 
. s ) Febr. 2. Cod. 1. in margine: Obiit Ericus 
tertius, rex Sueorum. Cod. 2. Sepultus in Warnim. 
t) Cod. 2. 4 . deest. Cfr. Chronol. N :0 18. p 71 
Tom, JL 
u) Cod. 2. 4 . MCCLÏÏ. Cfr. Chronol. N:d 16.18’ 
v) Sic. Lege: Ulfo. Chronol. N:o 16. 21. 
x) Cod. 4 . Holiingerus. 
14.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.