Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

I. CHRONICA 
quassatus, ut pene insensatus fuisset, miles quidam suus, sed Alemannus, 
furtim eum rapuit, et in equo, cui insedit, Regem coram se ponens, cur 
su praecipite eum detulit in Kilonem, anno Domini MCCXXVII. anno 
autem regni ejus XXVI. /). 
Anno Domini MCCXXIII. coronatus est in Regem Sueciæ Ericus 
Ericïis^^^ Erici regis, lilii Kanuti, S. Erici regis filii. Hic blaesus erat et clau- 
CU3 dus, homo seriosus et justus, faciens in regno suo omnibus justitiam ex 
hiberi m). Habuit autem tres sorores, quarum unam, quæ Helena 
vocabatur, duxit uxorem Dominus Kanutus de Folkungis, vir pru 
dens in consiliis et facundus. Secundam, quæ vocabatur Maeret a, du- 
xit Dominus Nicolaus de loffta, vir pacificus, justus et quietus; et genuit 
ex ea lilium Abernum k), qui genuit Ulfonem, Ulfo vero Karolurn Legife 
rum, artium liberalium Magistrum o). Zelantes ergo Folkungi pro suo 
Kanuto, tanquam pro eorum praecipuo, et Regii sanguinis uxorem haben 
te, caeperunt Regem contemnere, et se contra eum potenter et patenter 
erigere, dicentes suum Kanutum magis esse dignum imperio, tanquam vi 
rum elegantem et integrum, consiliis et facundia praepollentem. Erant er 
go praecipui in hac Liga, ipse Kanutus gener Regis, Carolus, Haraiius et 
Hollingerus. Hi collecto exercitu contra Regem convenerunt in pugnam, 
et bello commisso durissimo in Olastrump), anno Domini MCCXIX (f) 
Folkungenses triumphabant, et fugit Rex Ericus in Daciam. Kanutus* au 
tem mox eligitur in Regem, sed brevi tempore gaudebat de principatu taliter 
adquisito. Rex enim quam velocissime reversus a Dacia, manu valida par 
tem adversam aggreditur, et conveniente utroque exercitu circa Sparsæther 
r) victoria cedit Erico regi, Kanuto occiso, et suis aut fugatis aut prostratis. 
Tunc Hollingerus fugit in Oestriciam, quem servi Regis continuo perse 
cuti sunt, et ibidem apprehenderunt; quem decapitatum Rex fecit in mo 
nasterio Schogh, sicut ipse desiderabat, honorifice sepeliri, ubi et mira 
culis dicitur coruscare. Tertiam sororem Regis duxit Birgerus de Bielbo, 
et genuit ex ea quatuor filios, et duas filias. Hic est Birgerus Dux Sueciæ, 
de quo dicetur inferius. 
Rex igitur Ericus pace sibi concessa, et regni dominio inconcusso, ad 
convertendas gentes incredulas, regno suo vicinas et nocivas, animum 
dedit. Erant autem lavestes increduli et Christiani nominis persecuto 
res saevissimi. Ad hos domandos et debellandos, aut quod potius eli 
gendum erat, ad Christum convertendos, rex Ericus expeditionem dirigit 
universi loboris regni sui. Huic autem exercitui multitudinis immensae 
generum suum Birgeruin de Bielbo ductorem praefecit, et curam commi 
sit totius negotii excercitus dirigendi. Parantur igitur extemplo naves, 
et expensæ et armorum nimius apparatus, et quos tetigit ordo navigandi, 
accincti ad praelium naves intrant. Nec partem latebat adversam, quod 
adversus eam tot arma sumerentur, unde et sibi necessaria providet mu- 
ni- 
T) Ad verbum fere e Th. Gheysmero 1. e. p. 586. 
m ) Ab boo tempore Chronicon Rbylhm. ma 
jus ducem habuit Auctor, quod plerumque ex 
scribit. 
n) Cod. 2 . Albernum. Chron. Rhythm, ma 
jus: Abjörn Nih SO n. 
°) Chron. Rhythm, majus ita: 
Uan var then bästa boklärda man, 
Som man tha a/' Svenskom Lan , 
I sju bokehga konster ock alla Laga, 
Ok Lagman i Upland i sine daga. 
p) Cod. 4. Alaström. 
, ?) Sm Lege MCCXXIX. ChronoL N:o ir. in 
. ’ Rellum fuit Olustrum- Fugit Ericus Rex 
m Daciam”. Chronol. N:o 1 5: ”MCCXXX. Bel 
lum Olustrum 4 Kalernl. Dec.” 
r) Messenius: Sparsætra.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.