5o
I. CHRONICA
Lincopensis et Dux Finlandiæ m) obiit. Anno Domini MCXCVII. Petrus
Archiepiscopus Upsalensis obiit, et post eum eligitur Olaus Lambatunga
in Archiepiscopum Upsalensem anno Domini MCXCVIII.
Mortuo rege Kanuto, S. Erici regis filio, successit ei in regno Su er
ster- ^ erus sive Suerkillus, Caroli regis filius, vir prudens et elegans, et
ter regnum Sueciæ prudenter, fideliter et pacifice gubernans. Dicitur autem
in chronica Danorum n'), quod Kanutus rex Daciæ, Waldemari filius, vi
cit Finlandiam o ) anno Domini MCXCIT. cum Kanutus rex Sueciæ mor
tuus sit anno Domini MCXCII p). Quod si verum est, hoc modo potue
rat contigisse; quod dum Kanutus rex Sueciæ senio et multo bellorum
labore gravatus decubuit in extremis, vel inter Kanutum et Suerkerum
regno vacante, Rex Daciæ tale aliquid attentaverit q ). Hujus Suerkilli
tempore, scilicet anno Domini MCCIII. mortuo Kanuto rege Danorum,
successit ei in regno frater ejus Waldemarus. Hic fecit Erlingum regem
Norvegiæ et Philippum Ducem r); hic duxit Daghmar, filiam regis Bo-
hemise, uxorem s ). Hic Waldemarus emisit immensum exercitum contra
Suecos, praeficiens et constituens Ducem exercitus principalem Ebbe So-
neson, bellumque commissum est in Lena Westgotliiæ, ubi exercitus
Danorum adeo contritus est, ut non relinquerentur ex eo duo pariter,
tantaque strages Danorum est facta, ut memoria remaneat in filios filio
rum, unde metrice dicitur:
Contigit in Lenum twa Danske lupo for enom,
Aff Svenskom Svenom toglio dorsum verbere plenum /).
Ibi occisi sunt Laurentius et Ebbo filii Sunonis a) de Selandia, nobilis
simi, strenuissimi et famosissimi bellatores v ). Tunc fugatus est Suerkerus
rex cum Dacis residuis, anno Domini MCCVIII. Anno autem Domini
MCCX. bellum fuit in Gestilreen, ubi occisus est rex Suerkerus, et Dux
Fulko cum multis aliis, cessitque victoria Suecis. Nam rex Suerkerus oc
cidit filios regis Kanuti, filii S. Erici, in Eliaaars x ), solo Erico evadente
et in Norvegiam fugiente; unde Uplandenses contra eum gravi livore suc
censi sunt. Anno Domini MCCI1. Dux Birgerus primus obiit. Eodem
anno rex Daciæ Kanutus obiit, et coronatur Waldemarus secundus in re
gem. Nota, repetendo priora, quod de Suenone rege Daciæ, filio Ulfonis
Sueci, et Estridis sororis Kanuti Rijke, fratris Olavi Skotkonung, nati sint
S. Kanutus y) rex et Ericus Egode, pater Kanuti Ducis sancti, cum multis
aliis, ut supra. Primus scilicet S. Kanutus rex unum habuit filium, sci
licet Carolum Comitem Flandriæ, et duas filias, scilicet Ceciliam et Inge-
gerdem. Ingegerdem duxit Fulko nobilissimus Sueorum, et genuit ex ea
Be
rn) Cfr. Porthan ad Paul. Juustens Chron. p.
In Chronologies vetustis hæc dignitas Epi
scopo Coloni non additur.
n) Chron. Siælandiæ, ap. Langebek 1 . c. T.
II. p. 622. Annal. Minor. Wisbyens. ap. Lange
bek T. I. p. 255 .
o) Vintaruliam lntelligendam esse jam obser
vavit Benzelius in not. ad Vastovium, p. 16.
Porthan ad Paul. Juusten p. 176. Cfr. insuper
Saxonem L. XVI.
p) Deest ap. Messenium.
c[) De expeditione Danica in Werendiam et
Fynniam (Finwerien, quae pars erat Smolandiae)
tempore R. Sverkeri I. loquuntur Saxo L. XIV.
p. 205 , ejusque Epitomator Thomas Gheysmerus
(Langebek 1 . c. T. II. p 07.5). Noster, nomine
Jb'iiilaiidiœ (Vinlandiæ) delusus, Danorum ex-
pediLiones in Slavos, Balthici maris littora adeo-
lentes, contra Fennones esse factos sibi per-
svasit.
/•) Cod. 2. 4 . deest.
s) Contin. Saxonis, Thomæ Geysmeri. ap.
Langebek, 1 . c. p. 5 b 5 .
t ) Desunt in Cod. i. 2. 5, r )t
u) Cod. 1. 4 . Synonis.
p) Chronol. N:o i 4 . et i 5 .
x) EJgaras, Weslrogolhiæ.
y) Cod. 2. male: Ericus.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.