Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

ERIGI OLAI 4g 
jus anno Regni IX. facta est cum eo emptio in Ekool/). Hujus tempore, 
scilicet anno MCLXXV. passa est B. Margaretha Roskildis g). 
Nota, quod a tempore S. Erici et Caroli Regum, hae duæ progenies 
sunt continuatae in regia potestate vicibus alternatis; vel utroque regno, 
scilicet Sueciæ et Gothorum concorditer id agente, eo quod Uplandenses 
S. Ericum, Ostgothi vero Carolum elegissent; vel ex aliqua dispensatione, 
divina providentia faciente; vel quia una progenie alteram, ut assolet, 
prosequente, reliqua interim sibi de assistentia necessaria provideret. Sic 
enim continuatum est usque ad Birgerum Ducem, patrem Waldemari et 
Magni Regum, in quibus nihilominus sanguis B. Erici perpetuatus est in 
regno, usque ad Magnum regem Sueciæ ultimum, eo quod Dux Birgerus 
tiliam habuerit sororem Erici Lespe regis, pronepotis S. Erici. 
Hoc tempore, regnante Henrico imperatore (qui valde gravis et inju 
riosus erat Ecclesiasticis personis, unde et ab Innocentio III. excommuni- 
catus est) tanta erat aeris intemperies a ventis et pluvia, grandine et co 
ruscationibus pene VIII. annis, quibus regnavit idem Henricus, quod et ar 
bores, et omnia terrae nascentia destruerentur. Ruebant enim lapides cum 
pluvia et grandine, quibus animalia necabantur, et visæ sunt aves volan 
tes in aere ignem deferentes in rostris, domos et nemora incendentes A). 
Eo tempore Waldemarus rex accepit ab Imperatore Friderico do 
minium super omnia regna trans Albim, scilicet Daciam, Sueciam et 
Norvegiam sub Bulla Innocentii III. et Bulla aurea Imperatoris. Sed lit 
teras has obtinuit Regina, uxor Abelis regis, et confregit ac annihilavit 
ob odium quod habebat in Dacos. Hic Waldemarus obiit anno Domini 
MCLXXXII., qui rexerat annis XXVII. Unde regnavit tempore S. Erici 
et Caroli et Kanuti. Anno Domini MCLXXVII. Eskillus Archiepiscopus 
Lundensis resignat, et intrat Claram Vallem /), et Absolon Episcopus Ro- 
skildensis, ille triumphator in bellis, ei in Archiepiscopatu succedit, et 
sol obscuratur k). 
Anno Domini MCL.XXXV. obiit Stephanus primus Archiepiscopus 
Upsalensis, XV. Kalend. Augusti, sepultusque in Alvastra in capitulo mo 
nachorum. 
Mortuo rege Waldemaro in Dacia, filius suus Kanu tus in Jutia regni 
diadema suscepit. Quo audito Scanenses elegerunt sibi de Suecia regem 
quendam Harallum; sed pugnante contra eum, et contra rusticam multi 
tudinem, quæ eum assumpserat, Absolone Archiepiseopo, coactus est idem 
Harallus in Sueciam redire, regia dignitate dimissa. Huic Kanuto oppo 
suit se Waldemarus Episcopus Siesvicensis, et transiens in Norvegiam, et 
rediens cum exercitu pugnavit contra eum; sed captus tenetur in*vinculis 
XlV. annis, scilicet usque ad mortem Kanuti, donec frater Kanuti Wal 
demarus regnum accipit. Anno Domini MCLXXXV1I. occisus est Jo 
hannes Archiepiscopus Upsalensis apud Almarnum a Paganis, pridie Idus 
Augusti, et sepultus est Upsaliæ. Tunc etiam combusta est civitas 
Sigtonia ab iisdem paganis. Anno Domini MCXCVI. /) Colo Episcopus 
Lim 
f) Tangit forsan initia monasterii Ekliolmen- i) Clairvaux in Gallia. Chrono!, N. 16. 
sis, in Upiandia, de quo Rhyzelius, Monast. p. 70. I) Chi on. Erici Rogis ad an. 1178, ap Lan- 
g) Deest in Cod. 2. _ gebek, Script. R IJan. I. p. 165. 
h) Chron. Mait. Polom p. 3 go. * /) Cod. 1. MCXCV. 
Tom. II. I 3 >
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.