48
I. CHRONICA
faciliori compescuit. Regnavit igitur Carolas annis X. x) vel circiter"
nam ante mortem S. Erici regnavit biennio, et postea annis quasi octo.
Nam anno Domini MCLXVIII. occisus est in Wisingzô per Kanutum fi
lium S. Erici, vel pro eo, quod consenserat cum liis, qui S. Ericum occi
derunt, in hoc opere detestando (et nedum consensit, sed, ut quidam pu
tant, occulte induxit) vel ideo, ut Kanutus, sublato de medio Carolo, re
gni gubernaculo potiretur. Anno Domini MCLXII. fundatum est mona
sterium Wreta ab eodem Carolo, et anno regni illius quinto, scii, anno
MCLX11I. consecratus est Stephanus primus Archiepiscopus Upsalensis,
procurante, ut creditur, rege Carolo, eo quod hic Stephanus esset mona
chus de Alvastræ monasterio, quod fundavit Suerkerus pater Car oli, ubi
et ipse sepultus est in sepulchro patris sui.
Anno VI. regni hujus Caroli, hoc est, anno Domini MCLXIV. Ma
gi translati sunt Coloniam y ); et eodem anno canonizata est S. Helena ab
Alexandro Papa III. per Stephanum Archiepiscopum Upsalensem, qui et
prresens erat, cum Eskillo Archiepiscopo Lundensi, in translatione b. Ka-
nuti in Ringstada, et multa in Dacia operatus. Hic Carolus pacifice rexit,
pacem habens cum Dacis, unde notorium est, illum Magnum Henrikson,
quem ipse occidit in Suecia, nihil honoris aut amoris in Dacia habuisse.
Anno regni ejus tertio, scilicet anno Domini MCLXI.<*«©nventus mittitur
in Soram, et in Tutam Vallem z). Anno vero MCLX. quo scilicet oc
cisus est S. Ericus, venit conventus in Saba.
Hoc tempore sub Friderico primo, gesta sunt illa bella durissima
Christianorum contra Soldanum a ) in terra promissionis, ubi magnalia fe
cerunt Christiani. Tamen brevi tempore post finaliter perditur, nec un
quam potuerat Jerusalem recuperari, licet fortissime per Francos et An-
glicos et ceteros sit pugnatum. Hoc tempore Alexander Papa III. vicit
IV. schismaticos Antipapas, scilicet Octavianum, Guidonem, Johannem,
Landonem. Primus se fecit vocari Victorem, secundus Paschalem, tertius
Calixtum, quartus Innocentium, quorum tres fuerunt presbyteri Cardina
les per Papam excommunicati, qui et mala morte perierunt. Terræ mo
tus XV. annis fiebat, quo tempore perierunt Antiochia, Damascus, Cata-
nensis civitas cum ceteris b).
Kanutus, S. Erici filius, regnum Sueorum acquisivit gladio, post
quam triennio exsulaverat expulsus a regno, in Norvegia interim commo
ratus. Hic resumptis viribus reversus in patriam, occidit regem Carolurn
in Wisingzô, eo quod in necem S. Erici patris e*jus fuerit machinatus, et
forte eundem Kanutum ejecerit a regno. Occidit etiam Kool et Riisleff
c) reges (nescio si isti fuerint filii Caroli) et multis contra se pugnantibus
victor evasit; multo enim sudore et gravissimis bellis regnum acquisivit.
Deinde pacifice et quiete regnavit'XXIII d ) annis, et mortuus sepultus
est in Varnem, anno MCXCII. Hujus tempore, scilicet anno Domini
MCLXXI. S. Thomas Archiepiscopus Cantuariensis martyrizatur e ). Hu
jus
x) Cod. 2 . 4. annos IX.
y ) E Chronologia N:o XVI. liæc et multa
in sequentibus sunt petita.
s) Twis, in Dania.
n) Sio. Saladinum.
b) E Chron. Martini Poloni p. 385. sq.
c) Byrisleff: — Cat. Reg. N:o 5. quem heic se
cutus est auctor.
d) Cod. 4. viginti quatuor.
e) Cod. 2 in margine addit:
Anno Milleuo Centeno Septuageno
Anglorum primas corruit ense Thomas.