4S
I. CHRONICA
Sr
Î
ris mysterio consecrati, tale studium impendent castitati. Sanguinis vero
nobilitas, ex his quæ de eo leguntur in Ecclesia, perdocetur; sic enim de
eo legimus: ”exstitit enim tam Regali prosapia, quam nobilium Sueciæ Proce
rum oriundus”. Tanta siquidem est Ecclesiæ auctoritas, ut cuilibet certitu
dini post divinam, etiam Angelicæ, praeferatur. Non enim, ait Augustinus,
crederem Evangelio, nisi me Ecclesiae auctoritas commoveret. Sicut au
tem Ecclesia universalis errare non potest in his, quae sunt fidei et neces
sitatis ad salutem; sic etiam particularis non errare praesumitur in his, quae
apud eam publice et notorie gesta sunt; maxime autem in his, quæ ad di
vinam laudem sunt in canticis publice recitanda o). Quid enim opus fuis
set Prælatis de viro sanctio vel falsa commentari, vel ab aliis dictata com
probare, et Ecclesiæ legenda demandare? cum utique in majorem laudis
materiam Regis et Martyris accessisset, si de humili domo et vulgari pro
genie processisset, et nihilominus ad tantum culmen honoris, omnibus ac
clamantibus provehi meruisset. Sic enim omnibus claruisset, quod mira
bili quodam et inusitato virtutum jubare nituisset, ac per hoc, ut ad au
res vulgi Nobilis ex parentela diceretur, hominum mendacio minime e-
guisset. Quod sicubi inveniatur expressum, sanctum hunc Regem de ge
neratione vulgari progenitum, fateamur oportet p). Quis enim vel Impe
ratorum de vulgari prosapia non duxit originem, cum non natura nata
lium diversitatem attulerit, sed fortuna? Si quis vero de proximis proge
nitoribus judicandum contenderit, ct patrem ejus rusticum fuisse putaverit,
nunquid, eo concesso, verum esse non possit, quod de Regali processerit
parentela? si enim S. Ericus, ante adeptam regiam dignitatem, filiam habuit
regis Ingonis q), atque venerandas Ragnildis reginae suæ, nobiliorum utique
sobolem, virtutis et sanguinis cujuslibet regiæ parentelae, quale inconve
niens esset, et patrem suum uxorem stirpis Regiæ habuisse, et vel sic ex
linea materna Regem Sanctum regalem duxisse originem, cum in caussa
ingenuitatis foetus conditionem sequatur ex ventre? Sed quid inter paren
telas hominum distinguimus? Ab uno patre descendimus universi. Taceo
quod Dominus Abraham, virum justum r), ex ancilla et libera filios voluit
generare. Jacob patriarcha, unde XII. Patriarchales processere progenies,
ex duabus uxoribus, et duabus ancillis filios, Israclitici generis capita,
procreavit, ut universitatis humanae successio, de parentum conditione in
certa, et utrum de libera vel ancilla descenderit semper ignara, se de ge
nerositatis ambiguae gloria non extollat. Titulos enim Saræ vel Raehe-
lis, quos sibi quandoque adseribit vana et vulgaris opinio, proscribit et
abolet nequitia in moribus et servitus in peccatis, ut se filios ancillarum
conversatione testentur, qui de aliorum virtute, quam apud se non esse
noverunt, inflantur. Porro filii Jacob, sive de libera, sive de ancilla pro
geniti, terram promissionis in funiculo distributionis æquali portione sor
titi sunt.
Beato Erico per palmam martyrii feliciter consummato, occisores
ipsius, quorum fuere praecipui quoad Dacos, Henricus SJkotkorers 0 et
L
W
Ma-
p) Chron. Pros, respicit Auctor, quod Jædvar-
dum, patrem S. Erici, Rusticum fuisse bonum et
divitem (godJier riker bondé) testatur.
o) Cfr. Officia Patronorum Regni Sveciæ. Ed.
Colon, p. x 3 .
q) Chron. Pros. p. 216.
r) Sic. Lege: vir justus.
a) Henricus, cognomine Skateldr , occubuit
in preeno r utevigcnsi an. nox. cir. oaxonem. bx

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.