ÊRICI OLA!
45
regali prosapia, quarn nobilium Sueciæ Procerum oriundus,?)* Concurrunt
in hac electione quam plurima , quæ hujus Regis praerogativam extollunt
et mirificant dignitatem, videlicet temporis arduitas, providendi necessi
tas, personae idoneitas, concors eligentium voluntas. Verum quia hæc ju
nioribus in promtu non sunt, aliqua sunt ex his paulisper latius explican
da. Temporis arduitas est mystica quaedam ratio, quod hoc decursu tem
poris de tali persona regni provisioni divinitus provideretur. Non enim
putandum est vacare mysterio /i), quod tali anno gratiae, talis Rex a Deo
potius quam ab homine sit electusPnam Mille et Centum et Decem, un
de quinquaginta replicantur, sunt apices numerorum: sed et L. annus ju
bilaeus est annus, videlicet remissionis, restitutionis et integrae libertatis.
Hac ergo temporis designatione, verisimile est aliquid mysticum im
portari; maxime cum etiam eo tempore sit missus in Sueciam a Britan
nia vel Anglia S. Henricus Episcopus i), vir vitæ bonitate conspicuus,
et morum honestate praeclarus, qui tunc Upsalensern regebat Ecclesiam,
ut his duobus capitibus, quasi duobus luminaribus magnis, populus terras;
illius adhuc in divino cultu novellus, ad veri Dei notitiam illustraretur,
dirigeretur et doceretur. Providendi necessitas ex regni vacatione perpen
ditur, ne tantum regnum velut acephalum sine capite remaneret. Quan
do enim non erat Rex in Israël, faciebat unusquisque quod voluit, et
sic ad idololatriam populus est prolapsus. Quæ quidem vacatio intelligi
potest sive de jure, sive de facto, sive utroque modo regnum vacasse di
catur. Dato enim, sicut habent quædam chroniculæ it), quod ante S. Eri-
cum Carolus, filius Suerkeri in regem fuisset electus, nihilominus regnum,
etsi non de facto, de jure tamen vacabat. Non enim illa partialis et pri
vata Ostgothorum /) electio potuit veris electoribus praejudicium generare.
Jam enim dudum per primum regem Sueciæ Christianum Olavum Skot-
konung fuerat, lege in perpetuum observanda, cum consensu omnium sta
bilitum, quod Reges hujus regni non Gothorum, sed Sueciæ debeant no
minari m); ac per hoc non a Gothis, sed a Suecis, dum sibi condistin-
guuntur, sunt in perpetuum eligendi. Quorum enim est Rex, illorum est
et electio: sed et ilii, qui primum in regnum jure electionis intravit, ln-
goni scilicet, filio Philimeri, constituta est sedes et solium apud Upsaliam,
cum decreto perpetuo sic manendi, ut non sit habendus pro Rege, qui
non fuerit apud Upsaliam sublimatus; unde et locus Mo rast een locus est
ab antiquo delectus. Personæ vero idoneitas a vitæ sanctitate et «-eneris no
bilitate commendatur, et quidem vitæ sanctitas ex gestorum et totius vitæ
progressu evidenter agnoscitur. Erat enim assiduus in orationibus, creber
in vigiliis, frequens in jejuniis, in afflictorum calamitate compatiens, in
eleemosynis pauperum largus, et illius castimoniae singularis, ut carnem
suam jugi cilicio contriverit «), et ne levi quidem contagione macularetur
castitas etiam mentis, insurgentes aliquando carnis motus illicitos aquæ
gelidæ respersione fugabat. Quod in hoc Rege dixerim castimoniam sin
gularem, cum nec Monachi nec Clerici, Dominici corporis et sacri alta
ris
_ g) Israelis Erlandi Vita S. Ërici. Ëd. Schef-
feri p. i.
/i) Cod. 4. addit: divino.
i) Vita S. Henrici. Benzelii Monuiti. p. 53.
Tom . IL
1c) Chron. Pros. p. 246.
I) Cod. 2. Westgothorüm vel Ostgothorum.’
rn) Vita S. Sigfndi Benzelii Monum. p. 28.
n ) Ex Israelis Erlandi Vita S. Erici, p. 5.
12.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.