Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

44 
I. CHRONICA 
tum, unde Rex commotus est contra Archiepiscopum ; ille vero gravius 
contra Regem, vocans ad se Absalonem Episcopum Roskildensem, et man- 
dans in virtute obedientiæ, sub gravissimis pœnis, ut ille Regem Valde- 
marum in persona accedat, et dicat ei ex parte Archiepiscopi, quod nisi 
coram eo emendaverit de caussis, quas contra eum habebat, quas et Epi 
scopo Roskildensi expressit, ipse vellet arma contra eum erigere, et bra 
chio seculari contra eum uti. Mandavit insuper Gerardo, Abbati Esro- 
mensi, quod ipse pariter cum eo Regem accedat et attendat, si Episco 
pus Absalon commissa sibi ab Archiepiscopo fideliter exsequeretur. Rex 
igitur sibi propositis auditis, respondit iratus, quod Archiepiscopus Eskil- 
lus prius bibisset de sanguine Regio, et jam suum sanguinem sitiret; in 
tellecto autem Regis responso per Abbatem Gerardum, Archiepiscopus fu 
git in Verendiam; Rex vero obsessum castrum ejus accepit, et Archiepisco 
pus vix tandem pacifice posse vivere impetravit. Hic Valdemarus multa 
magnifica gessit in Sclavonia, Rugia«) etc. Patrem suum Kanutum Du 
cem impetravit canonizari, unde die electa, id est, die Johannis Baptistas 
facit ossa patris sui elevari, et super altare poni, et eum pronunciari San 
ctum, et filium suurh Kanutum b) coronari Ringstadis per Archiepisco- 
pum Absalonem, tertium. Archiepiscopum Lundensem, per quem omnia 
sua gessit, qui totus temporalis, in bellis victoriosus multam stragem 
fecit, nescio qualis Archiepiscopus factus. Plie Valdemarus primus rexit 
XXVII. annis, et obiit anno Domini MCLXXXII. unde patet ipsum re 
gnasse in Dacia ante S. Ericurn et post mortem, et toto tempore, quo 
rexit in Suecia S. Ericus. In gestis autem hujus Valdemari legitur c), quod 
Magnus filius Erici, qui captus fuit in occisione Regis Suenonis, et Caro 
lus et Kanutus conjuraverant et conspiraverant in mortem regis Valdemari, 
et cum hoc Regi detectum fuisset, Carolus et Kanutus fugerunt in Sue- 
ciam. Magnus autem captus coram Rege id fatebatur, sed et post ea con 
tra Regem nihilominus conspiraverunt, et inde occisi sunt. Verisimile est 
hunc fuisse Magnum, qui occidit S. Ericurn, vel alium aliquem, non qui 
dem Regis filium, sed cujusdam Henrici Skotelers. Nota Sueno rex et 
Kanutus coram Imperatore Friderico concordati sunt, quod Sueno mane 
ret Rex, Kanutus autem partem regni haberet; sed Kanutus et Valdema 
rus eum ejecerunt, Dux vero Brunsvicensis eum restituit. Inde Sueno 
vocavit Kanutum et Valdemarum ad quandam soiemiitatem ad Roskild, 
ubi Kanutus occisus, Valdemarus vulneratus vix evasit. Post hæc diu 
bellantes invicem, Suenone tandem capto et occiso, solus Valdemarus 
regnavit anno Domini MCLV. d). 
Archiepiscopi primi Lundenses: Azerus. 
Eskillus. 
' Absalon. 
5a. Anno Domini MCL. e) regno Sueorum vacante, Ericus Jadvardi /) 
Ericus filius, propter innatam sibi clementiam et vitse bonitatem conspicuam, di 
lectus a Principibus terræ et omni populo, in Regem unanimiter eligitur, 
ac in regni solio apud Upsaliam honorifice sublimatur: exstitit enim tam 
re- 
a) Cod. 2 . Ruchia. Cod. 4. Ruscia. Mes- d) Annal. Min. Visbyens. ap. Cangebek, I. 
senius male: Russia. c. p, 252. Cfr. Saxonem, lib. c. 
b ) Cod. 4 addit: alias Carohnn. «) Cod. 4. male: MC-LX. 
c) Saxo. C. XIV. p. 348. J) Cod. 4. male: Ravaidi.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.