V.
EPITAPHIUM MAGNI LADULÅS
Regis Sveciæ.
Anno 1290.
In Codice Membranaceo Bibliothecae Regiae Stockh. A. 21.', e quo Diarium Fratrum
Minorum Stockholmemhm , sub N:o XVIII. in Tomo I. derivavimus, comparet. Exstat
etiam in Codice recentiore ejusd. Bibliothecae D. 10. Antiquum est et genuinum elo-;
gium sepulcrale, quod R. Magno L adulas dicarunt Fratres Minores Stockholmen-
ses, quorum in Monasterio, ab ipso instaurato, sepulturam elegit. Corrige Lagerbring,
II. p. 64 i. Rothlieb, Beskr. öfv. Riddarholms Kyrkan, p. 73, qui e Schedis Palmsköld.
præsens Epitaphium vitiosissime edidit. Hodierna coenotaphii inscriptio aetatem R. Jo
hannis III. vix superat.
Epijthafium Regis Magni Ladhalas z).
Svecia suspira, sublato Principe plora,
Quem mortis dira nimis accelerans b) tulit hora.
Qui te protexit ac iuris culmine rexit,
Hunc mors evexit , clausit lapis , arida texit.
Plangito plebs tristis, orbata diebus in tstis
Principe praclaro, près gustu mortis amaro ,
Stirps Eves fle , vce pres re, qua te terret e spe:
plangito grex, quia Rex fit fex , quem lex c) necat exlex.
Huius quisquis eris, bene iudicii memor d) eris,
Nam velut hic, sic tu mortis ferieris ab ictu,
jfam ter quina migravit luce kalendas e),
Cui lux divina det opes sine fine tenendos.
Conditur hic Regum flos, fons et formula legum,
Rex mitis Magnus, sit ei mitis Deus agnusl
Qui tumulum transis, oculum cum mente revolvas ,
Pro socio prece cum precio pia numina solvas:
Pronus ad oramen, pro Magno funde precamen,
Quod sibi solamen sit Sanctus Spiritus! Arnen.
Anno Milleno, bis Centeno, Nonageno
Virginei partus, Magnum clausit locus arctus .
a) Cod. D. 10. addit: Qui obiit Anno Dni. 1290.
b) Cod. A. 21. vitio librarii: accelerant.
c ) Cod. D. 10. Nex.
d) Cod. A. 21. vitio librarii: menor.
e) XV. Calend. Januar, h, e. D. x8 Deccnibr,
Anno 1290.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.