\
i65
in.
THOMÆ EPISCOPI STRENGNENSIS
CARMEN DE VIOLATA FIDE ERICO PUKE PUBLICE DATA.
Anno 1437.
ü Codice Bibliothecæ Regiæ Stockholmiensis B. 42 jam laudato sequens derivavi
mus Carmen adhuc ineditum. In articulo proxime praecedente ea de auftoris vita
et ingenio praemisimus, quæ ad justam illius aestimationem necessaria præcipue visa
sunt. Ad illustrationem ulteriorem ea apponimus, quæ vetusta manus ad calcem ad
didit. n Tes st rijm synes Biscop Tommas hofua giortt 0 p8 then tiidh som Carll Knutzon
Marsken ( som sedan bleff KonunghJ lätt emoth giffuen leigde och säker heett af hugga Erick
Puke, ther ofuer Biscop Tommas och flere t som then säkerheten hade gifuit Erick Puke,
voro ganska illa tilfridz , att tro , ära och sanningh icke skulle mere hollen varda. Och sked
de thetta Anno Christi 1437 ,"
Hisce addantur quæ ff ohannes Magnus, testis de rebus suo saltem seculo gestis cer
tus et idoneus , in Historia sua L. XXII. C. 1 4 optime exposuit.
Post mortem Engilberti, consensu procerum, Carolus Canutus utriusque regni Go
thorum 5c Sueonum Princeps 5c gubernator ßurrogatus est. Sed non deerant Carolo
æmulij qui potius sibi, quam illi principatum cessiaae voluissent: inter quos præcipuus
5c primus apparuit Ericas JPuthe % vir in militari disciplina admodum strenuus, qui cum
Engilberto res magnas et præclaras pro liberanda patria egerat, ob quas non minorem
rnercedem, quam ipsum regnum reposcere videbatur. Nec parva erat plebeiæ commu
nitatis multitudo, quam sibi ex Dalacarlorum gente attraxerat: qua suffultus, in bel
lum contra Caroltm non procul ab Arosiensi civitate descendit. Commissoque prælio,
Olaus Archiepiscopus Vpsalensis, 5c Thomas Episcopus Strengenensis, nonnullique
regni proceres, suadebant utrique parti ad concordiam potius deveniendum esse, quam
propriam patriam civili 5c pernicioso bello cruentare. Annuit Ericas salutaribus illu
strium virorum consiliis, præfatus, se ad patriæ salutem, Sc non ad perniciem natum
esse. Erant tamen nonnulli sub signis ejus militantes, qui omnino disuadebant, ne
se adversariorum fidei leviter committeret, sed ex omni parte suæ consuleret securi
tati, antequam inciperet in alterius potestatem devenire. Quorum consilia Ericus,
cum esset magno, atque imperterrito animo, non multum curans, aifirmabat, inter
nobiles 5c illustres viros, non secus atque ex justo 5c æquo agi posse. Proinde ad
procerum conventum in Arosiam descendens, non solum libere, sed insolenter quæ-
cunque in animo habebat contra Carolum loquebatur. At Carolus non omnino ab astu
tia alienus, clam fumum, et foetores in eo loco, quo comitia agebantur, fieri procu
ravit: quibus excitatis, monuit reliquas negotiorum partes in propinqua arce explican
das. In quam cum perventum esset, Ericus liberius, quam securius, quæ prius dixe
rat, denuo iteravit. Tum Carolus , accepta ex ejus verbis occasione, ipsum captiva
vit, captivatumque, et ad Stockholmiam missum capite ple£ti curavit. Quo facto, prae
fati Pontifices, Olaus Vpsalensis, Sc Thomas Strengenensis, tantum doluerunt se illis
comitiis interfuisse, ut nunquam postea factum Domini corpus consecrare auderent
refte existimantes; ab illo ore tantum sacramentum confici non debere, a quo occasio
mortis contra tam illustrem virum (quamvis præter eorum intentionem) emanavit. Im-
tno neque amplius, ut senatui regni intéressent, induci potuerunt.”
Fidem
Tom. Il,
II. 43.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.