EÏUCI QLAI
43
Azerus primus Archiepiscopus Lundensis obiit anno D'ni MCXXXVII.
et ei succedit Eskilius Episcopus Roskildensis r).
Post hunc regnavit Suerkerus alias Suerkillus. Hune, cum esset no- g 5i:
bilis, utputa filius Baronis Cornuba s ), elegit in Regem de Ostgothia com- ter
munitas rusticorum, ut a majori parte denominatio fiat. Hic instituit mo
nasterium Alvastra, misso conventu de Claravalle, tam illuc quam in Värn
hem, anno Domini MCE. f). Erat eo tempore virgo quædam notabilis in
Norvegia u), quam Rex Daciæ Nicolaus promissa fide ducturus erat uxo
rem; sed hic Suerkerus eum praeveniens, conjugem illam accepit, et ge
nuit ex ea lilium nomine Karolum, qui ei in regno Gothorum successit.
Anno autem Domini MCLI. Suerkerus occisus est a stabulario suo, no
cte Nativitatis Christi inter Alabeck et Tolffstad, dum iret ad audiendas
matutinas, sepultusque est in Alvastra, et positus sub lapide magno circa
summum altare.
Quidam putant Karolum, filium Suerkeri, electum fuisse a suis Ost-
gothis ante S. Ericum, ideoque cum Magno et Henrico cæterisque hujus
sceleris complicibus manum dedisse ut S. Ericus occideretur v ). Inveni
tur tamen x) hunc Karolum ab Ostgothis electum anno Domini MCLIÏ.
cum certum sit, S. Ericum decem annis regnasse, et anno Domini MCLX.
occisum; unde constat, quod anno Domini MCE. sit electus.
Cum Ericus, frater S. Kanuti Ducis, regnum Daciæ gubernaret, Eskil-
lus tunc Episcopus Roskiidensis, postea Archiepiscopus Lundensis, aver
tit ab eo populum, nec permisit eum intrare Selandiam y). Tum Rex
collecto exercitu intravit cum potentia, et Episcopum Eskillum captiva-
Mt, ac occidisset euin, nisi nobilium multitudo intercessisset. Redemit
ergo vitam XX, talentis auii. Ilie Eskilius postquam factus esset Archie-
piseopus Lundensis, veniente in Scaniam quodam Olavo de Norvegia, filio
Haraldi, eum pro Rege susceptus fuisset, collecto exercitu de^ Lundis et
aliunde, pugnavit contra eum et succubuit, fugiensque ad Lundas obses
sus est ab Olavo et ad praestandum juramentum fidelitatis extortus, et hoc
modo evadens, transtulit se ad Regem Ericum Lamb in Selandiam, qui
priori Erico successit in regno, et obtento exercitu proprio, contraveniens
juramento pugnat contra Olavum et succumbit, unde Olavus loco ejus
quendam alium Eskillum instituit. Hic Olavus post varios congressus vin
citur ab Erico, et Eskilius restituitur. Ericus Lamb, rex Daciæ, obiit mo
nachus anno Domini MCXLV1I. s). Post mortem ejus duo eliguntur in
discordia in Dacia reges; nam Scanenses et Selandenses elegerunt Suenonem,
filium Erici Lamb; Juthones autem elegerunt Kanufum, filium Regis Ma
gni, filii Regis Nicolai. Hi duo continuis bellis se et regnum Daciæ affli
gebant; sed Valdemarus, filius S. Kanuti Ducis, regnum Daciæ totum as
sequitur.
Quo tempore fit schisma inter Alexandrum et Octavianum. Quidam
Otto , auctoritate Octaviani et voluntate Regis Valdemari, fit Episcopus
Slesvicensis, sed Archiepiscopus Eskilius eum repudiat ut excominunica-
r) Deest in Coi!. 2. 4.
fi) Catal. Reg N:o 2. et 6.
t) Chronol. N:o XVI. 1 . c . p. 5 i. Monaste
rium vero Alvastrense conditum a. n 44 . narrat
Chronol. N:o XII. !■ c. p. 20.
u) Ulfliilda. Saxo, L. XIII. p. 244.
tum,
v) Ex Chron. Pros. p. 246 .
.v) U binam nescimus,
y) Saxo. L. XIV. p. 24 g. sq.
e) Chronol. N:o X\I. Annal. Minar. Visr
by ens. »p. Langebek, Script. R. Dan. T. I. p. 2.52.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.