THOMÆ EPISCOPI STRENGNENSIS
CARMEN de ENGELBRECTO.
î\ïanca sunt et imperfeéla quæ de Thoma , Episcopo Strengnensi, tradunt Spegel et
Rhyzelius , Præsulum ecclesiæ Sviogothicæ encomiastæ. Natales illius in obscuro la
tent. Parenti modo nomen Simonis fuisse, ex Hallmanno , Descr. Strengnesiæ Mscr. di
dicimus. Tria lilia flavescentia, in campo coeruleo, nobilitatis quasi insignia, ei tri
buunt; cum Lagerbringio autem observamus, Sigillum Praesulis nostri Pontificale omnino
hisce destitui insignibus, quæ rarissime omiserunt Clerici nobiles hujus temporis. In
ecclesia cathedrali Strengnensi prima meruit stipendia. Canonicus an. i4i4, Praeposi
tus an. i4 20 , communi omnium consensu Episcopus creatus est an. i45o. Duodecim
amplius annos hoc muneri fun£lus, vitam cum morte commutavit an. i443, ut docet
cippus sepulchralis, in quo Strengnenses, illius beati regimine, incidi curarunt:
’’Anno. Domini. CID .CD. XLIII. Obiit. Venerabilis. Pater. Dominus. Thomas. Episcopus.
Sirengnensis. XXII. Die. Mensis. Januarii. Regnet. In. Celis. Oret. Quicunque. Fidelis.”
Summis gratus et infimis, Præsul noster multa facundiae atque prudentiae laude incla
ruit. Ilis artibus Emeo XIII. Pomerano commendatus, Regis Orator ad sanciendum
cum Henrico VI. Angliæ Rege foedus an. i45a Daniam contendit. Variis praeter
ea negotiis publicis inclytum, sede Archiepiscopali Upsaliæ vacante, Rex promovere
studuit, renitente vero Capitulo Upsaliensi, res haut successit. ( Spegel , Bevis t. Bisk.
Chrön. p. 52 .) Ab eo inde tempore, quo Episcopi et Senatores Regni, ab Engel-
brecto in angustias redafti, comitiis Wadstenensibus an. i454, R. Erici imperium
recusabant, libertati patriæ e jusque vindici Noster strenuus adfuit assecla, quod ex lit
teris Engelbrecti (Handl. t. Stand. Hist. VIII. p. 3) et ex hisce insuper Rhythmis de
Engelbrecto et Erico Puke optime evincitur. Offert sese ultro istorum leétori haec ob
servatio: quod temporum calamitas auroris calamo illa carmina elicuit. Concinnata
videntur non multo post tristes istos, quos deplorant, eventus.
Egregia hæcce viri egregii cimelia, adhuc inedita, juxta Codicem manuscriptum
Bibliothecæ Regiæ Stockholmiensis, B. 4s insignitum, publici juris fecimus. Chartaceus
iste in Quarto Leges Svéciæ Provinciales, a R. Christopiioro an. i44 2 sancitas, una
cum Titulo de Jure Ecclesiastico ('Kyrkobalk ) ex Legisterio Sudermannico desumto,
continet, qui, nisi nos omnia fallunt criteria, coævus est, et intra Sudermannise
fines descriptus non multo post annum i445, Præsuli nostro fatalem. Ejus Carmina,
ad calcein, eadem manu exarata, comparent.
1 het war en man han heet Engilbricht,
Aff honum nw börias thessa dikt.
I Swerghe war han föddir n).
Han fördhe um land klubbo oc swerd,
Han fäktadhe fast for vtan Herd
Oc ther til war han nöddir.
a) Qui genus unde domo fuerit Engelbrectus En
gelbrecti? diu fuit quæsitum. Chronicon Rhythm, ma
jus heic silet: Ericus Olai ita: ”Erat eo tempore vir
quidam habitans in monte Cupri {Stora Kopparberget )
aut non longe ab eo, ingenuus seu libertus, Engelbertus
vocatus, homo magnanimus sed statura pusillus, in cu
riis principum enutritus, facundus et fortis. 5 ' — Cfr.
Tom . IL
Uthlänske rädho swerighe tha,
Thet kunne ey wärre i rikit sta.
The styrdhe land oc feste.
Swenske men hafde tolka nöd,
The willo tha hellir wara düdh,
Ån Iiidha lengre slika geste.
The
supra Sect. I. p. 127, uhi Engelbrecti cunas in paroecia
Aspeboda, prope montem Cupri, ex traditione veterum
statuimus. Parentelam ejus ignoramus, fratrem vero
habuisse, cui custodiam arcis Orebroensis i434 deman
davit, ex Engelbrecti litteris Thomae Episcopo, carmi
nis hujus auctori, datis (Handl. t. Skand. Hist. VIII.
p. 3 ) nunc didicimus.
II. 4i.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.