ERIC! O L A I
4l
I
tilda, quia eum captivaverat sub Kanuto servis nolentibus. Hic Ericùs,
mortuo fratre suo Olavo, successit in regnum Daciæ, tres lilios habuit,
optime rexit. A Brernensi Arehiepiscopo sententiis tribulatus appellat,
accedit Papam, triumphat, impetrat Danicam Ecclesiam a Brernensi
jurisdictione eximi. Proficiscitur ad Jerusalem , mittit ad Papam rogans,
ut quod promiserat exsequatur. Tunc Papa, rmsso in Daciam Legato, fa
cit inquiri locum aptiorem pro metropoli, et inventa est Lunetis multi
plici ratione. Tunc creat Azerum, jam tunc Episcopum Lundensem, vi
rum nobilem in Archiepiscopum, dans ei auctoritatem in spiritualibus in
tribus regnis. Hæc ex chronica Danorum c). Hujus Erici filius erat Dux
Kanutus Sanctus, sub Nicolao patruo suo rege, hunc Kanutum fidelissi
mum occidit rex Magnus, filius illius Nicolai regis, in dolo.
Post mortem Philippi, Ingo sublimatur in regnum, Ingonis prioris, 48.
patrui scilicet sui, nomen sortitus et mores. Hac enim parentela regnan- 11,80
te status regni integer semper in nullo penitus vacillabat d). Iste enim
cum progenitoribus suis regnum conservabat illaesum ab hostibus, Leges
et libertates patriae inviolabiliter observabant et fecerunt ab unoquoque
indeclinabiliter observari.
Hic Ingo maritus erat Beatae Ragnildis, cujus Reliquiæ sunt inTelgis*
et horum filia erat regina Christina, uxor S. Erici e). Erat autem Ingo
frater Philippi, qui filius Halstani, qui frater erat senioris Ingonis. Hic ju
nior Ingo in Ostrogothia in Vreta veneno potionatus interiit /), unde ni
mirum toti regno dolor immensus accessit. Sic amore dominandi lucerna
in Israel est exstincta: sic sanguis regius exterminatus a regno. Divina
tamen providentia modica scintilla latebat sub cinere, unde suscitaretur
suo in tempore semen in Israel, dum filia Ingonis, suæque venerandæ
Consortis, Christina, gloriosi regis et martyris Beati Erici coniugio serva
retur, nisi enim Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi So
doma luissemus. In illa enim, qui iudicat fines terrae, dedit imperium
Regi suo, et sublimavit cornu populi sui. Hujus g) filiam duxit Nicolaus
rex Daciæ, frater S. Kanuti regis, et patruus S. Kanuti Ducis, ac genuit
ex ea filium Magnum nomine. Nescio tamen si ex ea genuit virum ne
quissimum, qui occidit S. Kanutum Ducem, virum optimum, et hunc
Magnum occidit Ericus Rex Daciæ, frater S. Kanuti Ducis, in publico
bello contra eum et patrem ejus Nicolaum, quem occiderunt cives Sles-
vicenses pro occisione Ducis Kanuti: et nota quod chronica Danorum vo
cat hunc Magnum regem Sueciæ, et qui, coactus fugere ob necem Ducis Ka
nuti, fugit in Sueciam. Item legitur de quodam Magno, quem dicit Suecos
elegisse, qui duxit filiam Ducis Poloniæ, et celebravit nuptias suas Ripis,
et Vlcit Sclaviam h ) adjutorio Polonorum et Danorum i). Item eodem
tempore de Magno Rege Norvegiae facit mentionem k ).
Generosus et gloriosus Rex Ingo in Ostgothia, poculo venenato vitam
tem-
c) Saxo. Li • XII. p 4 227.
d) Catal. Reg. N:o 6.
e) Chron. Rhythm, min. p. 2 58 . Cfr. Catal.
Reg. N:o 2.
/) Calai. Reg. N:o 6.
g) Scii. Ingonis, sed senioris (vid. infra). Mar-
Tom, IL
garelha (Fridkulla) anlea conjux Magni Barfot R.
Norvegiæ. Cfr. Saxonem , JL. XIII. p. 2 5o.
h) Cod. 4 . et Messenius male: Scaniam. Cod.
i. in margine: Slaviam i. e. Vænden.
i) Saxo, I. c. p. 205 .
i) Deest in Cod. 2. Saxo, 1. c. p. a5o.
II.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.