Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

ite . 
4o 
I. CHRONICA 
pescuit, et domum regressus depositis regalibus, vestes lugubres assum- 
sit, et se discalceatum ante valvas ecclesiae in terram projecit ac poeniten 
tiam egit, quem Episcopus introductum ante summum altare statuit, et 
poenitentiam satis gravem injunxit. Post hæc convocata multitudine po 
puli, Rex suum reatum publice est confessus, et coram eis Episcopo mul 
tas gratias egit, quod eum in iniquitate sua non reliquit; ecclesiae autem 
Roskildensi multa bona largitus est perpetuo possidenda j). 
Hail Ingoni successit in regno frater ejus Halstanus. Hic erat homo 
sta- mansuetus, benignus et tractabilis, et omnia in meliorem partem inter 
pretatus, in bona concordia et tranquillitate regni negotia dispensabat. De 
cujus morte gens Sueorum, multo moerore confecta, quasi paterna funera 
deflevit t ). Hoe tempore mortuo Suenone Danorum rege, cum mul 
tos haberet filios, duo post eum in discordia sunt electi, Haraldus sci 
licet et Kanutus. Nam nobiles et tyranni Haraldum sibi praefecerunt 
pro rege, eo quod sub eo esset eis licitum et liberum vivere de rapina. 
Plebei autem et praecipue Scanenses, Kanutum regnare volebant, Scientes 
quod violentias tyrannorum comprimeret, et quietos ac pacificos defensa 
ret; sed Haraldus praevaluit in vanitate sua. 
Invenitur in quibusdam chronicis, quod post Ingonem regnaverit fi 
lius ejus Ragüaldus, et Helena regina, et Philippus patruelis Ragualdi, fi 
lius Halstani, qui erat frater Ingonis «)* 
p *£ Defuncto Halstano, Philippus filius ejus in regno praeficitur gubernan- 
iip_ do. Erat autem Philippus patri per omnia in vivendo et regnando con- 
Fu * formis, homo pacificus et mansuetus, omnium subditorum suorum bene 
volentiam hauriens et amorem. Cui contemporaneus erat in Dacia S. Ka 
nutus, filius Sueonis regis, et frater Haraldi, quo defuncto Kanutus rex ef 
ficitur. Hic a fratre suo Olavo, Duce Juciæ v), blande decipitur, et oc 
culte supplantatur, quem dum rex captivare mandavit, servi sui contra 
dixerunt, asserentes se non posse regiam progeniem captivare. Frater ta 
men regis eum vinculis mancipavit, et sic in Flandriam mittitur captiva 
tus. Hunc Kanutum quidam Secretarius suus, Blacco suo sermone x), se 
ductum in ecclesia Ottoniensi cum fratre suo Benedicto, cum plebeia mul 
titudine in Regis necem unanimiter conspirante, transfosso latere jugula 
vit, anno Domini MLXXXVIII. y) Habuit autem S. Rex Kanutus ”uxo 
rem filiam Comitis de Flandria, nomine Eddele, et genuit ex ea duas fi 
lias, scilicet Ingegerd em et Ceciliam, et unum filium Carolum nomine, 
quem, mortuo rege, reversa ad patrem in Flandriam secum tulit. Hanc 
Jngerdem duxit uxorem Fulko, nobilior vir totius Sueciæ, qui genuit ex 
ea duos filios , scilicet Benedictum et Kanutum, et ex hoc Kanuto natus est 
Birgerus Dux Sueciæ &). Ceciliam vero duxit princeps Gothorum a), et 
genuit ex ea duos filios Kanutum et Carolum , et ex his disseminati sunt 
potentiores in regno. S. Kanuto successit in regno frater suus Olavus, quo 
regnante, fugit in Sueciam frater ejus Ericus Egoth £) cum uxore sua Bo 
tilda 
s) Saxo. L. XI. p. 209. 
t) Chron. Rhythm, min. p. 258 . 
u) E Cat. Reg. N:o 2. verbotenus. 
v) Cod. 2. male: Russiæ. 
x) Messenius perperam: blando sermone. Cfr. 
Saxo, L. XU. p. 2x9. 
O Cfr. Chronol. N:o XVI. 
z) Cod. i. in margine addit: ”Alibi habetur 
el verius quod Benedictus fuit pater Birgeri Du 
cis’’. 
«) Ericus, Gothorum praefectus. Saxo, L, 
XII. p. 221. Clr, JLagerbring, S. R. H. X. If. 
p. JOi. qui tamen Peringskoïdium injuste taxat ' 
quasi omni destitutus veterum auctoritate Ericum 
hunc Gothorum principem appellaverit, 
i) Eyegod.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.