Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

ERÏCI OLAI 
3 7 
in Sueciam, et Régi Sueorurn adjunctus contra Kanutum pugnavit ac po 
pulum ejus submersit, ut alias est narratum. Sed per mediationem uxo 
ris ad gratiam Kanuti Regis, fratris ipsius uxoris » denuo est receptus^ igno 
rante tamen Kanuto, quod ejus exercitum submersisset* Et post hæe 
defuncto Amundo Kolbrenna et hoc Amundo Slemme in regnum erecto 
et Scaniam sic intrante, creditur ab eodem Kanuto directus, et ut prae 
mittitur triumphasse, sed praemium sicut meruit est adeptus e)* Cum enim 
quodam festo Natalis Domini, cum Rege Kanuto duceret in bonis dies 
suos in oppido Roskildensi, vehementer inebriatus fecit sibi canticum de 
submersione Danorum, sua versutia demersorum, quod frequentius in Re 
gis audientia decantabat; propter quod rex immodice turbatus et iratus, 
jussit eum comprehendi, fugientemque ad ecclesiam S. Lucii, jussit eum 
ibidem occidi, et posito propterea interdicto, multa summa pecunia; in 
terdictum obtinuit relaxari. Hic Vlfo ex sorore regis Kanuti, Estrid, ge 
nuit lilium nomine Suenonem, qui post mortem Kanuti Harde, lilii hu 
jus Kanuti, contra Magnurn lilium S. Olavi, jam Regem Daciæ ex condicto 
effectum, diutissime pugnans, post ejus mortem regnum Danorum obti 
nuit. Convenientes autem in pugna Kanutus Harde et Magnus, filius S. 
Olavi Regis Norvegiæ, hoc modo pacificati sunt, ut qui diutius viveret, 
utrumque regnum acciperet, et hac ratione Magnus supervivens Rex Da 
norum eligitur f). 
Su eno autem iste, cum esset de sanguine Danorum, pinguius jus in 
regnum dicebat se habere ex linea materna, cum pater suus Su ecus fuis 
set, prævalente autem Magno, Sueno fugit in Sueciam, illicque moratus 
est usque ad mortem Magni, Nescio si ipse sit Sueno, qui contra Regem 
Ingonem electus et dictus Rlodsven, in Legenda S. Eskilli. Quem 
insequens Magnus cum in Scaniam venisset, subito erumpente ex dumo 
lepore, equo, cui Magnus insedit, exterrito, cecidit rex Magnus in terram, 
et continuo exspiravit. Quo mortuo rex Sueno reversus et rex Danorum 
effectus, bella multa cum Haraldo, fratre S. Olavi, gessit, et tandem 
pacifice vivens, reginam, duxit ex Suecia, filiam Regis cognatam suam g). 
Neptem vero suam Valdemaro regi Ruthiæ dedit uxorem h), filios mul 
tos habens naturales, legitimum nullum. Compulsus ab Episcopis, Bre- 
mensi, Roskildensi, Lundensi, reginam remisit in Sueciam, et a conju 
gio uterque abstinuit tota vita, ipsa insuper votum continentiae emittente. 
Hic Sueno fuit pater S. Kanuti regis Daciæ; habuit enim XI. filios/'). 
Amundum Slemme quidam ponunt inter Reges Sueorum paganos 
ante Ericum Sçgersælle; sed verius videtur, quod in hoc loco et hoc 
ordine sit ponendus. Sic enim habent antiqua chronica, et hoc ostendunt 
tempora gestorum suorum et Reges ei contemporanei. Pugnavit enim con 
tra Kanutum Rika, regem Daciæ, et ab eo devictus est. Kanutus autem 
et 
ej Saxo 1 . c. p. ,96. /1) Occiso Hdraldo Hârdrâde, Rege Norvegiæ, 
f) Saxo, Li. X. p. 202. . in Anglia, duo ejus filii cum sorore in Daniam 
g-) Genealogia Regum et Principurrt Christia- migrarunt, quos Sveno Rex, ut habet Saxo 1 . c. 
horum in Dama, edita a Benzelio , in notis ad p. 207, ”consansanguinesc pietatis amore excepit, 
Vastovii Vitem Aquiloniam p. 78. ex Cod. msdf, puellamque Ruthenorum Regi Valdemaro nuptum 
Dela Gardiano N:o 12. 111 Bibliolh. Acad. Ups. dedit”. r 
Svenonem Estritæ filium uxorem duxisse dicit Gu- i) Quos enumerat Saxo 1 . c. p. 208. 
tham, Jacobi Sveciæ filiam. Cfr. Saxo L. XI. p. 
208 nec non Ad. Brem. L. 3 . C. XVI. p, 57. 
Tom. II. 
10.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.