Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

36 
I. CHRONICA 
contra eum pugnandum; ipso occiso, et a quodam, quem ipse rogaverat, 
occulte sepulto z). 
Kanutus Rike tres habens iilios divisit eis regna, Angliam Harallo,Da 
ciam Kanuto, cognomento Harde, Suenoni Norvegiam assignando. Hic 
autem in tantum afflixit Noricos multis annis, ut nemo mutire auderet, 
tandem contra eum congregati in prælium, et ab eo devicti, amplius tal- 
liantur a). Postremo tamen tota multitudine ad pugnandum egressa, fu 
gatur a regno, et in brevi post moritur. Similiter et pater ejus; frater vero 
ipsius Kanutus Harde, jam Daciae et Angliæ rex effectus, etiam Norve 
giam est adeptus. Tunc duo Nobiliores regni Norvegiæ, ad quaerendum 
lilium S. Olavi, Magnum nomine, apud regem Russiæ relictum, se ac 
cingunt ad iter;, per Sueciain transeuntes, et cum eo per Helsingiam re 
vertentes. Hic tandem rex Daciae factus, equo dejectus interiit. 
Post Amundum Kolbrenna regnum assecutus est Amundus Slemme, 
quod nomen a vilitate videtur adeptus. Ipse enim temeritate sua, aut 
caussa alia quavis insana, Danorum forte, ut saepe contigerat, inductus 
astutia, Scaniam divisit a Sueeia limitibus designatis. Sed-sentiens se im 
prudenter egisse, poenitentia sed sera compunctus, quod sponte abjecerat, 
cum majori dispendio recuperare volens, sed non valens, cum exercitu in 
travit in Scaniam, vivente adhuc Kanuto, qui dictus est Rike, durn ille 
in Anglia regni rebus intenderet. Kanutus igitur mox ut comperit ejus 
ingressum, ingentem ab Anglia direxit exercitum in manu generi sui, viri 
scilicet sororis sui Estridis, et nomen viri Ulff Sprakalegh, jam alias no-i 
minati, qui Scaniam cum gente sibi credita potenter ingressus, et regi A- 
mundo furibundus occurrens, in ponte quodam ab incolis dicto Stanga- 
pelle, cum tota pene gente sua prostravit i). Et de hoc quidem Ulfo- 
ne jam aliud in superioribus est relatum, sed pauca sunt de eo nihilomi 
nus annectenda. Hic enim Ulfo, ut chronicon Danorum enarrate), homo 
dolosus et audax in Sueeia oriundus, dum Kanutus rex Daciæ in Anglia 
esset, et multi ad eum ex omni natione confluerent, eo quod esset in do 
nariis et militaribus stipendiis inultum largus, accessit et ille versutiæ suæ 
confisus ingenio. Habebat autem idem Kanutus sororem quandam nomi 
ne Estrid, Duci cuidam Normanniae d) desponsatam, et brevi post vel eo 
defuncto relictam, vel contemnente repudiatam, quam Kanutus jussit in 
Selandia consistere, data sibi portione de regno pro sui sustentatione 
honesta. 
Audito demum, quod Rex Olavus Norvegiæ, et Amundus Sueciæ con 
tra Kanutum expeditionem in Daciam préparassent, prout superius est 
expressum, suasit regi Kanuto idem Vlfo, ut eum dirigeret cum exercitu 
contra illos, cum litteris credentialibus ad sororem suam Estridem, ut 
quicquid ei Vlfo diceret, ipsa facere nullatenus dubitaret. Cogitavit enim 
Rex, ut quia illa partem regni haberet, et ad ejus imperium omnes essent 
parati, per ejus mediationem Vlfo facilius ageret negotia Regis. Sed ille 
litteris hujusmodi ad alium finem usus, per eas eam obtinuit in uxorem. 
Veritus ergo a facie Kanuti, cum uxore sua, sorore Regis praefata, fugit 
in 
c) Cfr. S. 01 . Saga, p. 56 —-67, passim. c) Saxo L. X. p. ig 4 . 
a) Tributis onerantur, cfr. Du Cange. d) Richardus (II.) Saxo 1 . c. p. 190. Cfr. Ad. 
b) Chron. Rhythm, min. p. 2 Sj, Cat. Reg. Brem. L. 2. C. XXXVII. uN Margaretha pro 
N:o 2. Eslritha legitur.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.