Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

ERIGI OLAI 
35 
ascribebat, quod dum attenderent, regredi in Sueciam disponebant) Sed 
et rex Kanutus in Selandiam est reversus* 
Amundus igitur Gothorum Rex, de quadringentis navibus, centum 
dumtaxat retentis> et servofum parte nort magna, aliis fugientibus ad Ka-* 
nutum, obtulit S. Olavo, pro quo jam tanta expenderat, partem Sueciæ* 
quam vellet habere, ut in ea secure vivere posset x). At ille, relictis apud 
Kahnarniam navibus LXj quas solas habebat residuas * per Vestgociam in 
Norvegiam est reversus, suadentibus servis suis, ut rediret navigio) volen 
tibus ipsis ad Kanutum navibus se conferre, quod et eüm non latuit. Ex 
inde potentes et nobiles Norvegiae, fiduciam accipientes eum excludendi 
a regno, caeperunt ei multipliciter adversari. Rex autem Kanutus inte 
rim se parabat et venit in Norvegiam cum mille ducentis navibus usque 
in Nidrosiam profectus, et in brevi pro rege a toto regno, praecipue no 
bilibus, est receptus. Erat enim Olavus eis gravis ad videndum, nam erat 
eorum operibus contrarius, cum ipsi essent assueti vivere de rapina y). Ka 
nutus ergo regni rebus ordinatis, praefecit Norvegiae Ducem Haquinum; 
ceteris autem regni magnatibus tradidit partes suas. Olavus autem parvo 
interim navigio huc illucque latitando quasi profugus ferebatur, et cum 
vellet alicubi applicando in terram ascendere, officiales et amici Kanuti 
eum repellebant a littore et ascendere prohibebant. Contra quos tandem 
prævalens ipsos fugavit, et pertransiens terram atque montana, in Nerici- 
arn Sueciæ pervenit, ubi relicta uxore et filia, ad regem Rüssiæ, qui ejus 
sororem habebat, postremo pervenit, anno XV. regni sui, juxta eum non 
• parvo tempore demoratus. 
Interim currebant relationes ad eum, quod Dux HaquinUS, cui re 
gnum Norvegiae erat commissum, esset submersus, et quod regnum staret 
absque rectore, veneruntque ad eum, qui eum dilexerant, et eum redire 
rogabant. Quibus acquiescens, et ducentos armatos a rege Jserzleffvo acci 
piens, navigio in Gotlandiam, et inde ad Loghô in Suecia, et consequen 
ter Arosiam pervenit, ubi uxor ejus et filia ei cum gaudio occurrebant. 
Rex autem Amundus eum cum multo amore et honore suscipiens, qua 
dringentos armatos ei assignat. Intelligentes autem Norici eum jam esse in 
Suecia, et velle in regnum suum reverti, in se divisi sua studia bifariam 
diviserunt : alii enim ut qui Olavo favebant, et in Suecia occurrerunt: alii 
se, ut eum excluderent, paraverunt. Venit ergo Dagherus Ringson ad eum 
cum MCC. viris, venit et frater ejus Harallus Sigurdson cum DC. viris. 
Ut quidam volunt, transiit per, Jemptiam, et venit in Stikelstad, æmu- 
lis ejus in Nidrosia congregatis, qui dicuntur habuisse XXX. millia pu 
gnatorum, cum ipse tantum mille nongentos viros habuisse dicatur. Nam 
episcopus Tyrgillus Dacus omnes induxerat ad resistendum Olavo, et 
con- 
*) K° nutl g Anmndz män skingrade* fast, 
U than han* j a tliet var (.liera last, 
Ilan saa sitt folck vara färre, 
Han talar til Olalf: min käre Herre, 
lu vet tliet val min käre Broder, 
I sommar liafver jak tik varit goder 
MC, skepp bade stoor ocli smaa, 
Them halver jak tik til hjälp lati t gaa, 
Hundrade Skip hafvér jak nu qvar,° 
Ey doger jak nn strijda ty värr, — 
Farom til Swerike tliet ar rad, 
Saa frampt vij vardom eij annars lia ad 
Tag af Rijkit saa mycket tu torf, 
Med titt lolck lif utlian Sorg.” 
01. S. p. 4i. 
y) ”Norges män the hafde en sid, 
At the torfte altijd annars vijd, 
Röfvade han som mindre förmatte 
Föran Olof Konung Rijkit atte, 
Tolckin sid han fördref 
Ty varo Herrana honom vred. 
S. 01. S. p. 55.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.