I. CHRONICA
?4
yes uterque habebat. Sed et alium exercitum pedestrem Amundus eduxit
in Scaniarn, et illam sibi subjecit. Rex autem Olavus in Selandia cum po-
tentionbus Daciæ sic convenit, quod nisi Kanutus infra diem, quem tunc
praefixerunt, rediret in Daciam, ipsi Olavum pro Rege susciperent. Qui
dam autem Dux Haquinus de Dacia festinavit in Angliam, regi narrans
Kanuto rem gestam ex ordine.
Hic chronica Danorum s) recitat versutiam et fraudem cujusdam Vlff
Sprakalegh, qua astutia obtinuit sororem Kanuti in uxorem f), et quomodo
cum Suecis unum exercitum paravisset. Mox Kanutus, cum ingenti exer
citu de Anglia veniens, littoribus Danorum applicuit; Reges vero Amun
dus et Olavus secedentes, in portu quodam Scaniæ, non longe a Kàlmarnia
distante, Helgaa nominato, cum suis exercitibus consederunt, quos inse-
quens Kanutus cum mille navibus furibundus accessit. Sed illi quodam
ingenio factis fossatis, et aqua cujusdam magni fluminis congregata, et in
ma 0 nam altitudinem elevata ostia, quibus dissolvi et cum impetu dimitti
poterat, habebant parata. Cum igitur ille iri impetu furoris cum exercitu
navali propius accessisset, ruptae sunt cataractae abyssi magnæ, quas su
spenderant, unde torrentis voragine rapidissima, tota pene classis Dano
rum absorpta est, exceptis duabus navibus magnitudinis admirandae, quæ
Dracones dicebantur, quarum unam Rex Kanutus, alteram Dux Haqui
nus ducebant, sicque a pugna cessatum est. Et hoc quidem ita narrat
chronica Noricorum u).
Danorum vexo sic habet historia. Quod rex Olavus cum extrema dif
ficultate evasit de Selandia, dum Kanutus ab Anglia eo inscio advenisset.
Quidam enim vir senex et prudens in Selandia spem regni continue da
bat Olavo, suisque blanditiis quasi securum per omnia diutius detinebat,
et cum Kanuti exercitus adventasset, dixit hanc classem esse quorundam
venientium mercatorum; super quo tandem ab Olavo increpatus, respon
dit eos esse mercatores, qui Daciam ferri pretio compararent. Olavo igi
tur difficulter et praecipitanter fugiente, restabant duo Sueorum exercitus,
unus pedester in Scania, alter navalis in Öresund, aut in portu Hel
gaa, quem ducebat Vlff Sprakalegh, gener Kanuti regis, sed ab eo profu
gus, et Sueeis, unde natus erat, adjunctus. Contra exercitum ergo, qui
Scaniarn invaserat, Kanutus in persona processit, navalem autem exercitum
suum contra Sprakalegh in manu Ducis Ilaquini direxit. Quod sciens Vlffo
præfatus , in insula quadam, ubi, naves onustae applicare non poterant, cum
sua gente consedit; Dani vero in ripa propinqua, brevi meatu divisa ab
insula, applicarunt, pontemque per alveum, quo ad Suecos possent ac
cedere, paraverunt. Cumque jam pons ille pene paratus esset, Vlffo cum
suis cum impetu accurrebat, simulans se velle pontem percurrere, et hosti
um castra irrumpere; quod Dani videntes, ut pontem defenderent, unani
mi aggressu in pontem dissiliunt, et omnes pariter submerguntur, funda
mento pontis Vlffonis astutia penitus dissoluto. Hæc ex chronica Dano-
rurn v ). Interim rex Kanutus cum esset in dandis stipendiis militum lar
gissimus et nominatissimus, per subordinates nuncios totam fere fami
liam regum Olavi et Amundi ab eorum distraxit exercitu, et su as militiae
ascri-
*) Messenius: Noricorum.
i) Saxo. L. X. p.
ii) Cfr. Snorronem, OL Helges S. Cap. 160.
v) Saxo. 1. c. p. i 9 5.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.