Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

ERIC! OLAI 
33 
ad mortem S. Erici fluxissent anni tantummodo LÏI. sub quibus debuis 
sent XII. reges regnasse in Suecia; quod valde videtur absurdum. Ve 
rius ergo videtur, quod circa annos Domini nongentos LVI. vél pröpe 
hæc tempora, S. Sigfridus convertit ad fidem OiaVum Skotkonung Cum to 
to regno suo. Cum autem esset dissensio gravissima interSanetum Olavum, 
regem Norvegiæ, et Kanutum Rika, regem Dacis, tum propter Angliam, 
quam Kanutus subjugavit et occupavit, quam Olavus dilexit, et liberam 
esse voluit o), tum propter Norvegiam, quam Ranutus ad se peftinerê con 
tendebat. Vivente tamen Olavo Skotkonung, mansit inter duos praedictos 
tranquillitas sine bello, procurante, ut creditur, Skotkonung, cum alter 
eorum esset ei frater, alter gener. Unde interim Sanctus Olaviis libere 
faciebat in Norvegia quaecunque sibi visa fuerant facienda, tam in negotio 
fidei, quam regni. 
Post mortem Olavi Skotkonung surfëxit Âmund iis filius éjus pro 
eo. Hunc vocatum dicunt Ko 1 brenn a, quia pro lege statuit, ut cum ali-k° lln ' eima 
quis contra justitiam deliquisset, domus ejus tota, vel pars domuS major 
vel minor, ut juxta modum culpae essêt et plagaVum modus, igne incensa 
periretp); sed demum melius informatus, rationabiliorem condidit legem q). 
Hic, ut quidam volunt, baptizatus a Bernhardo episcopo de Anglia in 
Norvegiam profecto, ab eo in baptismate Jacob nomen accepit, quod, si ve 
rum est, hoc modo potuerat contigisse. Nam cum S. Olavus sororem ejus 
uxorem haberet, verisimile est, quod iste apud eum fuerat educatus,, aut 
saltem in juventute in ejus curia conversatus, ubi etiam præsumitur ba- 
ptizatus, unde et amicissimus fuit S. Olavo, reducens eurn post fugam in 
regnum Norvegiæ de Russia, et cum eo pugnans contra patruum suum Ka 
nutum, regem Daciæ. Mortuo enim socero sancti Olavi, scilicet Olavo 
Skotkonung, insurrexerunt contra eum tribulationes multæ et magnae. 
Quidam enim de regno Norvegiæ nobiles et potentes accesserunt Kanu 
tum, regem Daciæ filium Suenonis, exponentes eidem, quomodo rex eorum 
Olavus a paternis eorum legibus eos invitos avellens, bona quoque et pos 
sessiones eorum invaderet. Consuevit enim S. Olavus hoc modo nolen 
tes ad fidem cogere, ut bona eorum confiscaret. Insuper eundem Kanu 
tum modis quibus poterant instruxerunt, ut ei jus regnandi in Norvegia 
deberetur, et ad ejiciendum S. Olavurn a regno seriosius induxerunt. Unde 
et ei tanquam vero eorum regi juramentum fidelitatis et homagii prae 
stiterunt, ei assistentiam debitam pollicentes. Mandavit ergo idem Kanu 
tus S. Olavo per litteras, ut regnum Norvegiæ ab eo et sub eo susciperet 
et teneret, quod rex Olavus omnino negavit r). Adiit ergo Olavus Sanctus 
regem Sueciæ Amundum filium Olavi Skotkonung et fratrem uxoris süæ, 
petens ab eo assistentiam contra Kanutum pugnandi, quam et ille promi 
sit. In continenti igitur uterque de regno suo, navali educto exercitu, 
convenerunt in Öresund cum octingentis navibus, nam quadringentas na 
ves 
o ) In Cod. 2 » deest.' 
p) Chron. Pros. 1, c , p. 245. 
cj) Chron. Rhythm, min. 1. c. p. 1 5/. 
r) ”Buden och Breeil' lydde swa : 
Vilt tu Knute under gaa, 
Tha ma tu Laudin all belialla, 
livar man skal tik Konung kalla, 
llelge Oiall swarar skot : —■ — 
Tliet skal ey skee mädan iak niaa raada ‘ 
Förre lijder jak än mera vada. — _ 
Olaff tlia buden brått sände astad 
Iliiilp all' Swerike» Konunge bad. 
S. 01. S. p. 34. 
9 - 
Tom, IL
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.