5a
I. CHRONICA
jam pro rege receptus j tunc mandavit ei per nuncios, ut ad eum veniret
et regnum ab eo susciperet. At ille commotus respondit se in aestate
venturum ad regnorum confinia, ut sciret unusquisque quod suum esset g),
mandavitque regnicolis Norvegiæ, ne mercimonia communicarent, aut
quidquam utilitatis Suecis impenderent ; et cum hoc cederet in grave
dispendium suis subditis, fecerunt ei per internuncium tale præstari con
silium, ut pacem cum rege Sueciæ iniret, et ut tilia ejus sibi matrimonio
jungeretur, modis omnibus laboraret.
Misit ergo nuncios ad Olavurn Skotkonung, ut cum eo pacis foedera
stabiliret, et filiam sibi daret* præsumens autem se apud eum minus pro
ficere, mandavit nunciis, ut Ducem Ragvaldum accederent, et per ejus
mediationem omnia agerent. Rex autem Olavus ad omnia cum multa
contentione et ira respondit, minas terribiles adjiciens, et regnum Norve
giæ se subversurum contestans A). Sed hi qui missi fuerant, sicut viri sa
gaces ad modicum secedentes, aliis atque aliis mediis sibi commissa im
petrare tentantes, etiam reginam, ut partes suas interponeret, inducebant.
Et cum nec illa proficeret, promisit nihilominus ipsa, quod rex eorum
suum consequeretur affectum; sed et vulgares de regno in multitudine
accedentes, suaserunt regi, quod Olavo de Norvegia filiam daret, et pa
cem cum eo componeret, alioquin sciret se non esse securum de vita,
cum in tanta discordia ipsi secure non possent vivere i). Tot ergo Rex
telis confossus petita concessit, mittens ei filiam suam ad Tonsbergh cum
multa nobilium comitiva, et donariis multitudine preciosis k).
Rex autem Olavus Skotkonung jam tum Christianus erat, sicut et
Olavus rex Norvegiæ, utputa sub rege Mildredo /) in Anglia, et sub rege
Suenone in Dacia regnantibus baptizatus, quorum uterque, durn hæc age
rentur, defunctus erat. Supervixit autem Skotkonung post baptismum
multis annis, et rex Norvegiæ post mortem Skotkonung diu supervixit.
Mortuus est autem Sanctus Olavus anno Domini MXXVIII m). Unde pa
tet falsum esse, quod in quibusdam chronicis, sive excerptis aut fictis «),
dicitur, Sigfndum venisse et Olavurn Skotkonung baptizasse anno Domini
MCVIII, cum idem Skotkonung ante S. Olavurn de Norvegia sit defunctas
anno VIII. postquam filiam suam dedit S. Olavo. Sed et S. Ericus duo
decimus ponitur ab Olavo Skotkonung, et ille martyrio coronatus est an
no Domini MCLX. Et itå secundum illos a baptismo Skotkonung, usque
ad
g ) ”Olof vreddes af the ord,
I sägen eder Herra hwat jak menar i
I Sommar vill jak och mina Svenar
Kolnma ther Landit skilljes ath,
At hvar veet sik thet är rath,
Hvar Sverige och Norige hafva ända,
Tha veet hwar, hwar han skall lända.”
Se 01. S. p. 22,
h ) ”Iak skal bade häria Och bränna,
Saa at Norge skal thet länge känna.”
S. 01. S. p, 27.
i) ”Mädan gick Allmogen alt tilsamman,
Thet var them alfvar och ingen gamman,
Sagde til Konungen tolckin ord :
Herre i gören ej mera mord.
En tolckin Man i takin til Mag,
Thet tycker oss allom vara radh,
Vilin i eder ey sägia lata
Mäst skall thet eder tränga och hata.
Förän vij seer nokot kiiff,
Thet gäller förra edert liiff. S. 01 . S. p. 29,
h) Konungen sina Dotter uthsänder,
Med marga Herra, Vänner och Fränder,
Med stora äro och myckin heder.”
S. Ol. S. p. 3 o.
l) Ethelred , ut ipse supra jam observavit Au
ctor. Litteris vero AngloSaxonicis scripta duo
hæc nomina facilius contundi possunt.
m) Cfr. Chronol.XIV. etXVl.l c. pp. 39, 5 o.
Torfæus , Hist. Rer. Norv. T. IU. p . 202 . rectius
io 3 o. *
n) Chron. Pros. 1 . c. p. 2 45 , Rhythm, min. p.
256 , nec non Diarium Fratrum Minorum Stock
holmens. T. I. Sect. 1. p. 7I . _ Cei. Hallen-
herg, Anmarkn. öfver Lagerbrings Sv. R. Hist.
2 Afd. p. 35i, putat hoc mendum irrepsisse in
curia librariorum, mutato CMXCVI 1 I (an. 998)
in MCVIII, annum vero MVJII (ita enim plerique
corrigunt) eo minus admitti posse, quo certius,
ex testimonio Adami Brem. consiat, Olavuni Skot
konung jam ante pugnam Svolderensem an. 1000
christianum fuisse. Ad. Brem. 1 . c. L. II. 29. 1 .82.
Cfr. Saxon. L. X. p. 189, 190.