ERIC! OhAl
3i
Post hanC victoriam Sveno in Angliam se contulit , et cüm Eduafdo ,
qui time sceptrum regale tenebat, hoc pacto convenit) ut ille regnum te
neret ad vitam, et exinde ad regem Daciæ reverteretur; sed hoc minime
servabatur. Narn post eum regnum Angliæ quidam Ædelraad , utj| in ge
stis S. Olavi A), legitur, dicitur occupasse, et forte ipse est Mildredus, de
quo in historia S. Sigfridi lit mentio. Piex vero Sueciæ Olavus regnum Nor-
vegiae una cum regno Sueciæ gubernandum accepit. Interim crevit Q-
lavus, tilius Haraldi Grônskæ regis Norvegiæ, ipse est S. Olavus, et fa-
ctus robustus et audax incitabatur animo, ut vindictam sumeret de mor
te patris sui occisi: concitavit ergo populum Norvegiæ, et ad rebellandum
regi Sueciæ sermonibus quibus potuit inducebat. Habebat autem directo
rem quendam Rani c), virum industrium et versutum. Viis igitur quibus
potuit naves sibi et bellatores congessit, et partes maritimas Sueorum ag
gressus, spoliis et incendiis miro modo vastabat. Transiens autem ôresündh,
applicuit ad partes australes et orientales, et ad interiora regni navigio
pervenit. Quo cognito rex Sueciæ Olavus, navalem exercitum contra eum
direxit, at ille veritus a facie eorum, defosso meatu Agnafith, ubi nunc
oppidum Holmense fundatum est, liber evasit; Olavo Skotkonung contra
suos vehementer irato, qui hostem suum potuissent, sed dissimulassent
invadere. Ille vero partes Sueorum aggressus accessit Gothlandiam, et
magnam pecuniæ summam a Gutensibus extorsit; alioquin totam terram
dedisset in prædam. Tunc vero apud eos pacifice hyemebat; inde tran
siens circa partes Daciae et Frisiae, venit in Angliam, et mansit cum Re
ge triennio, expugnans Dacos a civitatibus et castris. Mortuo Rege Ang
liæ inde recessit, et transiens circa partes maritimas australes, multis o-
nustus spoliis tendebat in Norvegiam. Sed mortuo Suenone rege Daciæ,
cum Kanutus filius suus, frater Olavi Skotkonung ex parte matris, Angli
am gravius infestaret, et regina Angliæ , relicta Mildredi, stipendiarios
convocaret, rediit Olavus de Norvegia ad succurrendum Angliæ; sed prae
valente Kanuto abinde recessit, regressus in Norvegiam, ubi captum Du
cem Haquinum occidit, et quos primo aggressu arripuit, aut occidit aut
sibi servire coegit. Capta autem mansione in Wiik <1), convocavit ad se
amicos et cognatos, matrem et vitricum, exponens illis laborem et vexa
tionem, quas pertulerat multis annis, et conquerens, quod regnum, sibi
jure hæreditario debitum, esset in manibus exterorum. Tunc de eorum
consilio convocat ad se de toto regno nobiles et potentes, quibus apud eum
congregatis, hanc sibi inesse intentionem asseruit, ut extraneis expugna
tis, regnum poneret in manibus indigenarum, quod et placuit universis.
Inde regnum circumiens, juramenta fidelitatis recepit ab omnibus, prae
stans et ipse regalia juramenta e).
Quo cognito rex Sueciæ et Norvegiæ Olavus, misit Ducem unum cum
exercitu i n Norvegiam; sed mortuo Duce in via f) exercitus est reversus.
Cum autem per nuncios suos in Norvegia tributa exigeret, obstitit Olavus
jam
b) Hæc Gesla S. Olavi inter deperditos Hi-
storiæ Septentrionalis fontes numerat Langebek,
in Registro T. I. Script. _R e r. Dan. præfixo. Non
vero aliam esse, ac Historiam Sancti Olavi rhyth
mis Svecanis compositam, ab Hadorphio Slockh.
1675 editam, instituto examine deprehendimus.
e) De eo Sturlonides, Ol. Helg. Saga C. 4 .
” er halladr var konungs fostri ” pater nutritius
Regis apellalus est.
cl) Nomen regionis, quæ parles Norvegiæ si
nui Christiauiensi circumjacentes et Baliusiam Sve-
ciæ usque ad Göllia Eit’ complectebatur.
e) ”Allmogen stämpdes Ilia til Ting,
Olaff foor alt Rijket omkring,
Svor them Ecd at India them Lag, - -
För Uthländskom Landet värja.”
S. OI. S. p. 18.
f) ”Jäiiin bief döder i samma väg,’> ib. p- 20.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.