3 o
I. CHRONICA
a) Hæc et quse sequuntur ex Saxone. p. 183, sq.
te adversa cum multis nobilibus quaereretur ad mortem, aliis occisis, solus
evasit et in Sueciam fugit, ubi manu bellatorum valida conquisita, factus
est pirata insignis, nemini parcens, sed regnum Daciae acrius invadens.
Cum vero jam rex factus fuisset, et hunc filium, scilicet Olavum, genu
isset, nescio qua ex causa combustus est Vpsaliæ per reginam Sueorum
Sigridem, tunc ut aestimo ante filiurn suum Olavum Skotkonung, vel pro
eo adhuc juvene regnum Sueciæ gubernantem. Interim regnum Norvegiæ
gubernabat Olavus Tryggiason, primus rex in Norvegia Christianus, a Bern-
hardo episcopo baptizatus a j; unde notorium est, ante illa tempora Mor-
mannos ad fidem Christi non fuisse conversos. Bernhardus autem ille
mortuus sepultus est Lundis, aedificata ibi parva ecclesia sub Gerbrando
episcopo Roskildensi. Olavus autem iste Tryggiason, rex Norvegiæ, cum
esset bellicosus, disquirebat in corde suo, quomodo sibi Daciam subjuga
ret, eo quod Sueno ille jam sæpe fuerat bello devictus. Ut igitur Sue
ciæ regem sibi posset in adjutorium obtinere, matrem ejusdem regis Olavi
scilicet Skotkonung, reginam Sueciæ Sigridein nomine desponsavit. Quo
cognito Sueno rex Daciae timens, ne forte duos reges contra se pugnatu
ros acciperet, versuto consilio studuit matrimonium hujusmodi impedire.
Vocans ergo de curia sua viros duos versutos et gnaros, mandavit eis, ut
rebus sms ad hoc dispositis, quasi profugi de Dacia regem præ fatum Nor
vegiæ accedentes, regem Suenonem multipliciter infamarent, contemnerent
vilipendèrent, derogarent: filiam autem ejus Thyram multis virtutum!
honestatis, nobilitatis, prudentiae titulis praedicarent, extollerent, insignirent.
Viri igitur præfati jussa sui Regis implentes, in tantum virginem illam
in oculis regis Norvegiæ gloriosam» insignem et nobilem reddiderunt,
ut ille mutato proposito reginam Sueciæ contemneret, et pro obtinenda
filia regis Daciæ, ad patrem ejus solennes nuncios dirigeret, ut sui cordis
desiderium explicaret. Gratis ergo responsis ad vota receptis, reginam
Sueciæ ad navem suam per nuncios secretos vocatam, quasi clanculo cum
ea aliquid tractaturus, multis vituperiis et improperiis dehonestavit, et
sicut conceperat, submergi mandavitj sed illa suorum, licet paucorum,
adjutorio vix tandem extracta evasit.
His auditis, rex Sueno per nuncios honoratos reginam sibi obtinuit
matrimonio copulari, quod eo facilius impetravit, quo illa ardentius cupie
bat illatas sibi a rege Norvegiæ injurias vindicare. Missis ergo nunciis
Olavus ad regem Daciæ pro filia sua regi Norvegiæ copulanda, suo frustra
tus intento, confusus et illusus in sua malitia captus erubuit. Collecto
igHur exercitu, bello navali advetsus regem öuenoiiem pug'nare constituit*
sed rex Sueno, assuuip«.o rege Olavo de Suecia privigno suo, in multa
classe naviurn occurrit eidem, et bellum lethale committitur. Habebat
autem rex Norvegiæ sagittarium quendam, Enarurn nomine, qui crebris
sagittarum ictibus exercitum regis Daciæ multipliciter affligebat. Q uo co
gnito, rex Sueno suis sagittariis imperavit, ut operam darent sagittarium
illum ante omnia tollendi de medio. Unus ergo ex illis arcum Enari ja
culo divisit per medium, ut fractura longius audiretur. Stupefactus ergo
Rex Norvegiæ quaesivit quid hoc esset, et respondit Enarus: Regnum
Norvegiæ perdidisti. Tunc ille viso, quod Normanni sui passim rue
rent interempti, timens, ne manibus suorum hostium traderetur, de navi
exsiliens se praecipitavit in aquam et propria temeritate submersit.
Post