Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

ERIGI OL Aï 
*9 
Nam quantum ad regnum Sueciæ, satis nota est historia, quia Olavus 
Skotkonung, de quo nunc sermo est, communiter ponitur primus skot- 
Rex christianus in Suecia; cum tamen pater ejus etiam fuerit christianus, 11118 
sed timore mortis, aut expulsionis e regno, destitit a confessione fidei 
christianse, licet nihilominus ideo sit occisus v). Et circa annos Domini 
DCCCXLV x). P er beatum Ansgarium aliqui sunt conversi, non tamen 
ante hunc Olavum Skotkonung fuit universalis conversio totius commu 
nitatis ad Chriftum, et confessio nominis Christi aperta. 
Quantum vero ad regnum Daciae, hoc repetendum est, quod circa an 
nos Domini DCCCXVI. quidam Harallus a quibusdam incolis Daciae ele 
ctus in regem, regnante nihilominus rege Regnero, expugnatus et eje 
ctus per regem Regnerum, adiit Ludovicum Imperatorem, primum fili 
um Caroli Magni, pro assistentia in caussa regni, et hac occassione est in 
Maguntia baptizatus, ut superius est expressum. Inter hunc autem Ha- 
rallum, seu Regneruin verius tunc regnantem, et Suenonem primum, de 
quo hic fit mentio, regnabant in Dacia decem reges, inter quos nullus 
erat christianus, nisi Ericus, quem convertit Ansgarius anno Domini 
DCCCLVI. vel circiter, tempore Ludovici secundi. Et Frotho in Anglia 
baptizatus, qui praedicatores petiit a papa Agapito, qui sedisse fertur cir 
ca annos Dni. DCCCLVI. vel circiter, et Harallus, pater hujus Suenonis, 
quem Sueno idcirco cum consensu et cooperatione omnium pene Daciae in 
colarum ejecit a regno. Vnde patet eo tempore vel nullum, vel paucos fuisse 
in Dacia christianos. Quod autem iste Sueno fuerit contemporaneus Olavo 
Skotkonung, patebit ex sequentibus. Nullum enim regem habuerunt Daci 
hujus nominis, nisi hunc, et alium contemporaneum quarto vel quinto re 
gi christiano Sueorum, et tertium, qui a quibusdam electus fuerat con 
tra Kanutum tempore Sancti Erici, cum tamen regnum Daciæ tunc tenu 
erit Valdemarus. Certum est autem ex historia Sancti Sigfridi, et ex chro 
nicis concordatis, quod in adventu suo de Anglia, Suenonem habuerint 
Daci regem, et non alium praeter ipsurn. Vnde ipse est, sub quo Po 
po portavit ferrum candens, ad probandam fidei veritatem, quo miraculo 
viso Dani conversi sunt; quod contigisse narratur circa annos Domini 
DCCCCL. vel circiter, tam in Chronica Danorum quam Imperatorum y ), 
sub Ottone primo. 
Quantum autem ad regnum Norvegiæ hoc sciendum est, quod tem 
pore Suenonis praedicti, cum adhuc junior esset Olavus Skotkonung, ve 
nit ab Anglia in Norvegiam Episcopus quidam Bernhardus nomine, prae 
dicans in hac patria fidem Christi, et convertens baptizansque regem Nor 
vegiæ, aut verius nomine regis regni provisorem, dictum Olaf Tryg- 
gi as on. Sed hic fuit solo nomine christianus, et hac ordinatione promo 
tus ad regnum. Post multam enim in regno Norvegiæ dissensionem et 
discordiam in regnando, convenientes tunc temporis majores natu apud 
Tonsbergh, creabant in regem quendam Harallum Grymson z), aut re 
gem provisorem. Ille vero tradidit regnum Harallo Grônskæ, qui pa 
ter erat Sancti Olavi. Hic Harallus ante regium principatum, cum apar 
te 
v) Ad verbum ex Chron. Pros. 1. c. p. 245, 
ubi hæc de Stenkillo, qui falso ibidem pater Olavi 
Skotkonung appellatur, narrantur. Ericum vero 
Segersäll, Olavi patrem, baptismo initiatum et 
denuo relapsum esse refert Ad. Brern. L. II. C. 7 g. 
Tont. II» 
jt) Chronol. N:o XVI. 1. c. p. 5o. 
y) Chronica Imperator, et Pontif. Romanor, 
Martini Poloni, ed. Bas. l55g, iterum Autv. i574 . 
2 ) Sic. Gormsson, 
8.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.