28
T. CHRONICA
nomine Bernhardus, qui convertit ad fidem Olavum Regem Norvegiæ, qui
solo nomine Christianus, infidelitatis suæ perfidiam non reliquit. Hic
etiam convertit et baptizavit Olavum Regem Sueciæ, filiurn R.egis Erici,
et vertit nomen ejus vocans Iacob. Hic est Skotkonung. Hæc ex Chro
nica Daciæ f). Chronica antiqua Sueciæ dicit, eum baptizasse Anundum
filium Olavi et vocasse eum Iacob h). Tunc ordinati sunt in Dacia per Me
tropolitanum Bremensern IV Episcopi videlicet Popo Arusiensis, Haricus
Sleswicensis, Leffdagus Ripensis, Gerbrardus Roskildensis. Hic Sveno du
xit in uxorem Sigridam Reginam Sueciæ, relictam Erici, et matrem Olavi
Skotkonung, et genuit ex ea filium Kanutum Regem Daciæ, fratrem Olavi
Skotkonung ex parte matris. Hæc dicta fuit Sigridh hijn rijka, et filius
ejus Knut hijn rijke. Contra hunc Kanutum pugnavit Sanctus Olavus, et
cum eo ac pro eo Anundus, filius Olavi Skotkonung, cujus etiam adjuto
rio Sanctus Olavus a Ruthia reversus, fuit in regem Norvegiæ restitutus.
LIBER II.
Surgentis auroræ præmissa sunt nubila, nunc a solis ortu usque ad oc
casum sunt lumina requirenda. Sumto enim initio operis a Christi ad
ventu in carnem, Regum successio in regno Gothorum, saltem nominum
expressione descripta est; sed eorum duntaxat, qui corruscante licet Chri
sti per orbem Evangelio, in gentilitatis et idololatriae tenebris ambula
bant. Lucebat quidem lux in tenebris, et tenebræ eam non comprehen
derunt, quasi cum sub rutilantis solis fulgore tenebræ fugientes a facie
solis, in unum se fortius compresserunt, dum lux vera, quæ illuminat
omnem hominem venientem in hunc mundum, in mundo erat, et mun
dus eam non cognovit; sed solis splendore circumquaque diffuso, et a flu
mine usque ad terminos orbis terrarum terne faciem illustrante, popu
lus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam. Quam cum mul
ti Reges et Prophetae voluerunt videre et non viderunt, tandem videre
meruerunt Reges et Principes aquilonarium tenebrarum, sicut scriptum
est: Reges videbunt, et consurgent Principes et Dominum adorabunt.
Qui tres Reges orientis ad sua cunabula, ut eum mysticis muneri
bus honorarent, stella monstrante perduxit, ad extrema pene imminentis
judicii tempora, tres Reges occidentis pastoribus nunciantibus ad sui con
vivii praeparatas delicias invitavit. Trium enim regnorum aquilonarium
sub angulo degentium occidentis, Sueciæ videlicet, Daciæ et Norvegiæ
Reges et Populi, erroris sui caligine dissipata, divina vocante clementia,
ad agnitionem veri luminis, per christianæ fidei susceptionem, uno in tem
pore adducuntur. Erant enim contemporanei Olavus Gothorum, Sueno
Danorum, Olavus Noricorum Reges, qui sacrum baptisma, et fidei sa
cramenta cum subjectis sibi populis susceperunt, Christiana deinceps reli
gione in omnibus his regionibus stabili remanente. Sed quia huic dicto
quædam obstare videntur, recitanda sunt horum temporum gesta diffu
sius.
Rex
t) Saxo L. X. p. 189. nundo, ubi tamen nulla baptismi per Bernhar-
w) Rectius. Cfr. Catal. Reg. N:o 2. de A- dum mentio fit.